monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XX. <<<     >>> XXII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XXI.

1 Gotthi vero cum post Chlodovechi mortem multa de his quae ille acquisierat, pervasissent, Theudericus Theudebertum, Chlothacharius vero Guntharium seniorem filium suum ad haec requirenda transmittunt.2 Sed Guntharius usque Ruthenos accedens, nescio qua faciente causa, regressus est; Theudebertus vero usque ad Biterrensem civitatem abiens, Deas castrum obtinuit, atque hinc praedam diripuit.3 Deinde ad aliud castrum, nomine Caprariam, legatos mittit, dicens, nisi se illi subdant, omnem locum illum incendio concremandum, eosque qui ibidem resident captivandos.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.181 hab1092.14

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik