monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XVII. <<<     >>> XIX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XVIII.

1 Dum autem Chrotechildis regina Parisios moraretur, videns Childebertus, quod mater sua filios Chlodomeris, quos supra memoravimus, unico affectu diligeret, invidia ductus, ac metuens ne favente regina admitterentur in regnum, misit clam ad fratrem suum Chlothacharium regem, dicens: Mater nostra filios fratris nostri secum retinet, et vult eis regnum dare.2 Debes velociter adesse Parisios, et habito communi consilio pertractare oportet, quid de his fieri debeat: utrum incisa caesarie ut reliqua plebs habeantur, an certe his interfectis, regnum germani nostri inter nosmetipsos aequalitate habita dividatur.3 De quibus ille verbis valde gavisus Parisios venit.4 Iactaverat enim Childebertus verbum in populo, ob hoc hos coniungi reges, quasi parvulos illos elevaturos in regno.5 Coniuncti autem miserunt ad reginam, quae tunc in ipsa urbe morabatur, dicentes: Dirige parvulos ad nos, ut sublimentur in regno.6 At illa gavisa, nesciens dolum illorum, dato pueris esu potuque, direxit eos dicens: Non me puto amisisse filium, si vos videam in eius regno substitui.7 Qui abeuntes, apprehensi sunt statim, ac separati a pueris et nutritoribus suis, custodiebantur utrique, seorsum pueri, et seorsum hi parvuli.8 Tunc Childebertus atque Chlothacharius miserunt Arcadium, cuius supra meminimus (Cap. 9 et 12), ad reginam, cum forcipe atque evaginato gladio.9 Qui veniens ostendit reginae utraque, dicens: Voluntatem tuam, o gloriosissima regina, filii tui domini nostri expetunt, quid de pueris agendum censeas, utrum incisis crinibus eos vivere iubeas, an utrumque iugulari.10 At illa exterrita nuntio, et nimium felle commota, praecipue cum gladium cerneret evaginatum ac forcipem, amaritudine praeventa, ignorans in ipso dolore quid diceret, ait simpliciter: Satius enim mihi est, si ad regnum non eriguntur, mortuos eos videre quam tonsos.11 At ille parum admirans dolorem eius, nec scrutans quid deinceps plenius pertractaret, venit celeriter nuntians ac dicens: Favente regina opus coeptum perficite: ipsa enim vult expleri consilium vestrum.12 Nec mora apprehensum Chlothacharius puerum seniorem brachio elisit in terram, defigensque cultrum in axillam crudeliter interfecit.13 Quo vociferante, frater eius ad pedes Childeberti prosternitur, apprehensisque eius genibus, aiebat cum lacrymis: Succurre, piissime pater, ne et ego peream sicut frater meus.14 Tunc Childebertus lacrymis respersa facie, ait: Rogo, dulcissime frater, ut eius mihi vitam tua largitate concedas: et quae iusseris pro eius anima conferam, tantum ne interficiatur.15 At ille conviciis actum, ait: Aut eiice eum a te, aut certe pro eo morieris.16 Tu, inquit, es incestator huius causae et tam velociter de fide resilis? Haec ille audiens, repulsum a se puerum proiecit ad eum: ipse vero accipiens transfixum cultro in latere, sicut fratrem prius fecerat, iugulavit: deinde pueros cum nutritiis peremerunt.17 Quibus interfectis, Chlothacharius ascensis equitibus [Al. equis] abscessit, parvipendens de interfectione nepotum: sed et Childebertus in suburbana concessit.18 Regina vero compositis corpusculis feretro, cum magno psallentio, immensoque luctu usque ad basilicam sancti Petri prosecuta, utrumque pariter tumulavit.19 Quorum unus decem annorum erat, alius vero septennis.20 Tertium vero Chlodoualdum comprehendere non potuerunt, quia per auxilium virorum fortium liberatus est.21 Is postposito regno terreno, ad Dominum transiit, et sibi manu propria capillos incidens, clericus factus est: bonisque operibus insistens, presbyter ab hoc mundo migravit.22 Hi quoque regnum Chlodomeris inter se aequa lance diviserunt.23 Chrotechildis vero regina talem se tantamque exhibuit, ut ab omnibus honoraretur: assidua in eleemosynis, pernox in vigiliis; in castitate atque omni honestate puram se semper exhibuit; praedia ecclesiis, monasteriis, vel quibuscunque locis sanctis necessaria providit, larga ac prona voluntate distribuit, ut putaretur eo tempore non regina, sed propria Dei ancilla ipsi sedulo deservire.24 Quam non regnum filiorum, non ambitio saeculi, nec facultas extulit ad ruinam, sed humilitas evexit ad gratiam.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.176 hab1092.12

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XVII. <<<     >>> XIX.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVIII.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik