monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XVI. <<<     >>> XVIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XVII.

1 Igitur Difinio episcopo apud Turonos decedente, Ommatius tribus annis praefuit.2 Hic enim ex iussu Chlodomeris regis, cuius supra meminimus, ordinatus est.3 Illo quoque migrante, Leo septem mensibus ministravit.4 Hic fuit vir strenuus atque utilis in fabrica operis lignarii.5 Quo defuncto, Theodorus et Proculus episcopi, qui de partibus Burgundiae advenerant, ordinante Chrotechilde regina, tribus annis Turonicam rexerunt Ecclesiam.6 Quibus defunctis, Francilio ex senatoribus substituitur.7 Anno igitur tertio episcopatus sui, cum dominici Natalis nox alma populis effulsisset, idem pontifex priusquam ad vigilias descenderet, iussit sibi poculum ministrari.8 Adveniens autem puer, sine mora porrexit.9 Quo hausto, mox spiritum fudit: unde indubitatum est veneno eum fuisse necatum.10 Quo decedente, Iniuriosus unus e civibus, quintus decimus post beatum Martinum, cathedram pontificalem sortitus est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.175 hab1092.12

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik