monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XV. <<< >>> XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XVI.
1 Sigivaldus autem cum in Arverno habitaret, multa mala in ea faciebat.2 Nam et res diversorum pervadebat, et servi eius non desistebant a furtis, homicidiis, ac superventis diversisque sceleribus: nec ullus mutire ausus erat coram eis.3 Unde factum est, ut ipse villam Bulgiatensem, quam quondam benedictus Tetradius episcopus basilicae sancti Iuliani reliquerat, temerario ausu pervaderet.4 Sed cum ingressus in domum illam fuisset, statim amens effectus lecto decubuit.5 Tunc mulier admonita per sacerdotem, elevatum in basternam, ut in aliam villam transtulit, sanum recepit.6 Et accedens, exposuit ei omnia quae pertulerat.7 Quod ille audiens, vota beato Martyri vovens, ea quae simplum abstulerat, duplicata restituit.8 Meminimus et huius virtutis in libro Miraculorum sancti Iuliani (cap. 14).
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.174 hab1092.12
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik