monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XIV. <<< >>> XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XV.
1 Theudericus vero et Childebertus foedus inierunt, et dato sibi sacramento, ut neuter contra alterum moveretur, obsides ab invicem acceperunt, quo facilius firmarentur quae fuerant dicta.2 Multi tunc filii senatorum in hac obsidione dati sunt: sed orto iterum inter reges scandalo, ad servitium publicum sunt addicti.3 Et quicunque eos ad custodiendum accepit, servos sibi ex his fecit.4 Multi tamen ex eis per fugam elapsi, in patriam redierunt, nonnulli in servitio sunt retenti: inter quos Attalus nepos beati Gregorii Lingonici episcopi, ad publicum servitium mancipatus est, custosque equorum destinatus.5 Erat enim infra Treverici termini territorium cuidam barbaro serviens.6 Denique beatus Gregorius ad inquirendum eum misit pueros.7 Quo invento, obtulerunt homini munera, sed respuit ea, dicens: Hic de tali generatione decem auri libris redimi debet.8 Quibus redeuntibus, Leo quidam de coquina domini sui, ait: Utinam me permitteres, et forsitan ego poteram eum reducere ex captivitate.9 Gaviso autem domino, directus venit ad locum: voluitque puerum clam abstrahere, sed non potuit.10 Tunc locans secum hominem quemdam, ait: Veni mecum, et venumda me in domo barbari illius, sitque tibi lucrum pretium meum: tantum liberiorem aditum habeam faciendi id quod decrevi.11 Accepto vero sacramento, homo ille abiit, et vendito eo duodecim aureis discessit.12 Sciscitatus autem emptor a rudi famulo quid operis sciret, respondit: In omnibus quae manducari debent in mensis dominorum, valde scitus sum operari: nec metuo quod reperiri possit similis mei in hac scientia.13 Verum enim dico tibi, quia etiam si regi epulum cupias praeparare, fercula regalia componere possum, nec quisquam me melius.14 Et ille: Ecce enim dies solis adest, sic enim barbaries vocitare diem dominicum consueta est, in hac die vicini atque parentes mei invitabuntur in domo mea.15 Rogo ut facias mihi prandium quod admirentur, et dicant, quia in domo regis melius non aspeximus.16 Et ille: Iubeat, inquit, dominus meus congregari pullorum gallinaceorum multitudinem, et faciam quae praecipis.17 Praeparatis ergo quae dixerat puer, illuxit dominica dies, fecitque epulum magnum, deliciisque refertum.18 Epulantibus autem omnibus, et laudantibus prandium, parentes illius discesserunt.19 Dominus enim dedit gratiam puero huic, et accepit potestatem super omnia quae habebat dominus suus in promptu.20 Diligebatque eum valde, et omnibus qui cum eo erant ipse dispensabat cibaria et pulmenta.21 Post anni vero curriculum, cum iam securus esset dominus illius de eo, abiit in pratum, quod erat domui proximum, cum Attalo puero custode equorum: et decubans in terra cum eo a longe, aversis dorsis, ut non cognosceretur quod loquerentur simul, dicit puero: Tempus est enim, ut iam cogitare de patria debeamus.22 Ideoque moneo te, ut hac nocte cum equos ad claudendum adduxeris, sopore non deprimaris, sed cum primum te vocitavero adsis, et ambulemus.23 Vocaverat enim Barbarus ille multos parentum suorum ad epulum, inter quos erat et gener eius, qui acceperat filiam illius.24 Media autem nocte a convivio surgentibus, et quieti datis, prosecutus est Leo generum domini sui cum potu, porrigensque ei bibere, in metatum eius.25 Ait itaquo ad eum homo: Dic tu, o creditor soceri mei, si valeas, quando voluntatem adhibebis, ut assumptis equitibus [Al. equis] eius eas in patriam tuam? Hoc quasi ioco delectans dixit.26 Similiter et ille ioculariter veritatem respondens, ait: Hac nocte delibero, si Dei voluntas fuerit.27 Et ille: Utinam, inquit, custodiant me famuli mei, ne aliquid de rebus meis assumas.28 Et ridentes discesserunt.29 Dormientibus autem cunctis, vocavit Leo Attalum: stratisque equitibus interrogat si haberet gladium.30 Respondit: Non est mihi, nisi tantum lancea parvula.31 At ille ingressus mansionem domini sui apprehendit scutum eius ac frameam.32 Quo interrogante quis esset, aut quid sibi velit, respondit: Ego sum Leo servus tuus, et suscito Attalum ut surgat velocius, et deducat equos ad pastum: detinetur enim sopore quasi ebrius.33 Qui ait: Fac ut libet.34 Et haec dicens obdormivit.35 Ille vero egressus foras, munivit puerum armis, invenitque ianuas atrii divinitus reseratas, quas in initio noctis cum cuneis malleo percussis obseraverat pro custodia caballorum.36 Et gratias agens Domino, sumptis reliquis equitibus [equis] secum, discesserunt, unum etiam volucrum cum vestimentis tollentes.37 Venientes autem ad Mosellam fluvium, cum transirent illum, et detinerentur a quibusdam, relictis equitibus [equis] et vestimentis, enatantes super parma positi amnem, in ulteriorem egressi sunt ripam.38 Et inter obscura noctis ingressi silvam, latuerunt.39 Tertia enim nox advenerat, quod nullum cibum gustantes iter terebant.40 Tunc nutu Dei reperta arbore plena pomis, quam vulgo prunum vocant, comedunt; et parumper sustentati ingressi sunt iter Campaniae: quibus pergentibus, audiunt pedibulum equitum currentium, dixeruntque: Prosternamur terrae, ne appareamus hominibus venientibus.41 Et ecce ex improviso stirps rubi magnus adfuit, post quem transeuntes, proiecerunt se terrae cum gladiis evaginatis, scilicet ut si adverterentur, confestim se quasi ab improbis framea defensarent: verumtamen cum venissent in locum illum coram stirpe spineo restiterunt; dixitque unus, dum equi urinam proiicerent: Vae mihi, quia fugiunt hi detestabiles, nec reperiri possunt; verum dico per salutem meam, quia si invenirentur, unum patibulo condemnari, et alium gladiorum ictibus in frusta discerpi iuberem.42 Erat enim barbarus ille qui haec aiebat, dominus eorum, de Rhemensi urbe veniens, et hos inquirens: et reperisset utique in via, si nox obstaculum non praebuisset. Tunc motis equitibus [equis] discesserunt.43 Hi autem nocte ipsa attigerunt ad urbem, ingressique invenerunt hominem, quem sciscitati sunt ubinam esset domus Paulelli presbyteri.44 Indicavitque eis.45 Qui dum per plateam praeterirent, signum ad Matutinas motum est, erat enim dies dominica, pulsantesque ianuam presbyteri, ingressi sunt.46 Exposuitque puer de domino suo.47 Cui ait presbyter: Vera est enim visio mea: nam videbam duas in hac nocte columbas advolare, et consedere in manu mea, ex quibus una alba, alia autem nigra erat.48 Dixeruntque pueri presbytero: Indulgeat Dominus pro die sua sancta.49 Nam nos rogamus, ut aliquid victus praebeas: quarta enim illucescit dies, quod nihil panis pulmentique gustavimus.50 Occultatis autem pueris, praebuit eis infusum cum vino panem, et abiit ad Matutinas.51 Secutusque est et barbarus, iterum inquirens pueros: sed illusus a presbytero regressus est.52 Presbyter enim amicitiam cum beato Gregorio antiquam habebat.53 Tunc resumptis pueri epulo viribus, per duos dies in domo presbyteri commorantes, abscesserunt; et sic usque ad sanctum Gregorium perlati sunt.54 Gavisus autem pontifex visis pueris, flevit super collum Attali nepotis sui.55 Leonem autem a iugo servitutis absolvens cum omni generatione sua, dedit ei terram propriam, in qua cum uxore ac liberis liber vixit omnibus diebus vitae suae.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.167 hab1092.12
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XIV. <<< >>> XVI.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XV.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik