monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XII. <<< >>> XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XIII.
1 Lovolautrum autem castrum hostes expugnant, Proculumque presbyterum, qui quondam sancto Quintiano iniuriam intulerat, ad altarium ecclesiae miserabiliter interficiunt.2 Et credo ob illius causam, quod fuerit ipsum castrum in manibus traditum iniquorum: quod usque in illa die defensatum est.3 Nam cum illud hostes expugnare non possent, et ad propria iam redire disponerent, audientes haec obsessi, iam laeti atque securi decipiuntur, sicut ait Apostolus: Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus superveniet interitus (Thess. I, 5, 3).4 Denique per ipsius Proculi presbyteri servum, iam securi populi traduntur in manus hostium.5 Cumque vastato castello ducerentur captivi, immanis pluvia quae per triginta dies fuerat abnegata, descendit.6 Tunc obsessi Meroliacensis castri, ne captivi abducerentur, redemptione data liberantur: sed haec ignavia eorum effecit, castrum enim propria natura munitum erat.7 Nam centenorum aut eo amplius pedum ab exciso vallatur lapide, non murorum structione; in medio autem ingens stagnum aquae, liquore gratissimum; ab alia vero parte fontes uberrimi, ita ut per portam rivus diffluat aquae vivae.8 Sed in tam grandi spatio munitio ista distenditur, ut manentes infra murorum septa terram excolant, frugesque in abundantia colligant.9 Huius munitionis tutamine elati, qui obsessi erant, egressi foras ut arrepta aliqua praeda, iterum se infra castelli septa reconderent, ab hostibus comprehensi sunt.10 Erant autem quinquaginta viri.11 Tunc ante ora parentum, vinctis post tergum manibus oblati, imminente iam gladio, acquieverunt obsessi, ne interficerentur, singulos triantes dare in redemptionem suam.12 Theudericus autem ab Arverno discedens, Sigivaldum parentem suum, in ea quasi pro custodia dereliquit.13 Erat autem ibi tunc temporis quidam Litigius ex monitoribus, qui magnas sancto Quintiano parabat insidias; et cum se sanctus episcopus pedibus eius prosterneret, nunquam ut se ei subderet movebatur, ita ut et quadam vice uxori quae sanctus fecerat, pro ridiculo indicaret.14 Quae melioris intelligentiae modo commota, ait: Si ita es hodie pessumdatus, nunquam erigeris.15 Die autem tertia advenientes nuntii de praesentia regis, vinctum cum uxore ac liberis pariter abduxerunt.16 Qui abiens nunquam Arvernis regressus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.161 hab1092.12
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik