monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , XI. <<< >>> XIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., XII.
1 Theudericus vero cum exercitu Arvernis veniens, totam regionem devastat ac proterit.2 Interea Arcadius sceleris illius auctor, cuius ignavia regio devastata est, Bituricas urbem petiit.3 Erat autem tunc temporis urbs illa in regno Childeberti regis.4 Placidina vero mater eius, et Alchima soror patris eius, comprehensae, apud Cadurcum urbem rebus ablatis exsilio condemnatae sunt.5 Rex igitur Theudericus ad urbem Arvernam usque accedens, in vici illius suburbano castra fixit.6 Beatus vero Quintianus his diebus erat episcopus.7 Interea exercitus cunctam circumit miseram regionem illam, cuncta delet, universa debellat.8 De quibus nonnulli ad basilicam sancti Iuliani perveniunt, confringunt ostia, seras removent, resque pauperum, quae ibidem fuerant aggregatae, diripiunt, et multa in hoc loco perpetrant mala.9 Verumtamen auctores scelerum a spiritu immundo correpti, infestis dentibus propriis se morsibus lacerant, clamantes atque dicentes: Cur nos, martyr sancte, sic crucias? sicut in libro Virtutum eius conscripsimus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.160 hab1092.12
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik