monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , VIII. <<< >>> X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., IX.
1 Cum autem adhuc Theudericus in Thoringia esset, Arvernis sonuit eum interfectum fuisse.2 Arcadius quoque, unus ex senatoribus Arvernis, Childebertum invitat, ut regionem illam deberet accipere.3 Ille quoque nec moratus Arvernis vadit.4 Tantaque in illa die condensa fuit nebula, ut nihil super duabus iugeri partibus discerni posset.5 Dicere enim erat solitus rex: Velim, inquit, Arvernam Lemanem, quae tantae iocunditatis gratia refulgere dicitur, oculis cernere.6 Sed non ei a Deo concessum est.7 Cumque portae civitatis obseratae essent, et unde ingrederetur pervium patulum non haberet, incisa Arcadius sera unius portae, eum civitati intromisit.8 Dum haec agerentur, nuntiatur Theudericum vivum de Thoringia fuisse regressum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.155 hab1092.12
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik