monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , V. <<< >>> VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., VI.
1 Chrotechildis vero regina Chlodomerem, vel reliquos filios suos alloquitur, dicens: Non me poeniteat, charissimi, vos dulciter enutrisse: indignamini, quaeso, iniuriam meam, et patris matrisque meae mortem sagaci studio vindicate.2 Haec illi audientes, Burgundias petunt, et contra Sigimundum et fratrem eius Godomarum dirigunt: devictoque exercitu eorum, Godomarus terga vertit.3 Sigimundus vero dum ad sanctos Agaunos fugere nititur, a Chlodomere captus cum uxore et filiis captivus abducitur, atque infra terminum Aurelianensis urbis in custodia positus, detinetur.4 Discedentibusque his regibus, Godomarus resumptis viribus, Burgundiones colligit, regnumque recipit.5 Contra quem Chlodomeris iterum ire disponens, Sigimundum interficere destinavit: cui a beato Avito abbate Miciacense, magno tunc temporis sacerdote, dictum est: Si, inquit, respiciens Deum, emendaveris consilium tuum, ut hos homines interfici non patiaris, erit Deus tecum, et abiens victoriam obtinebis; si vero eos occideris, tu ipse in manus inimicorum traditus, simili sorte peribis: fietque tibi uxorique et filiis tuis, quod feceris Sigimundo et coniugi ac liberis eius.6 Sed ille auscultare despiciens consilium eius, ait: Stultum enim consilium esse puto, ut inimicis domi relictis, contra reliquos eam; eisque a tergo, hoc a fronte surgente, inter duos hostium cuneos ruam.7 Satius enim et facilius victoria patrabitur, si unus ab alio separetur: quo interfecto, facile et alius morti poterit destinari.8 Statimque interfecto Sigimundo cum uxore et filiis, apud Columnam Aurelianensis urbis vicum, in puteum iactari praecipiens, Burgundias petiit, vocans in solatium Theudericum regem.9 Ille autem iniuriam soceri sui vindicare nolens, ire promisit.10 Cumque pariter apud Virontiam locum urbis Viennensis coniuncti fuissent, cum Godomaro confligunt.11 Cumque Godomarus cum exercitu terga vertisset, et Chlodomeris insequeretur, ac de suis non modico spatio elongatus esset, assimilantes illi signum eius, dant ad eum voces, dicentes: Huc huc convertere, tui enim sumus.12 At ille credens, abiit, irruitque in medium inimicorum suorum, cuius amputatum caput, et conto defixum, elevant in sublime; quod Franci cernentes, atque cognoscentes Chlodomerem interfectum, reparatis viribus Godomarum fugant, Burgundiones opprimunt, patriamque in suam redigunt potestatem.13 Nec mora Chlothacharius uxorem germani sui, Guntheucam nomine, sibi in matrimonium sociavit; filios quoque eius Chrotechildis regina, exactis diebus luctus, secum recepit ac tenuit: quorum unus Theodoualdus, alter Guntharius, tertius Chlodoualdus vocabatur.14 Godomarus iterum regnum recepit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.146 hab1092.12
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik