monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , IV. <<< >>> VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., V.
1 Igitur mortuo Gundobado, regnum eius Sigimundus filius eius obtinuit, monasteriumque Agaunense solerti cura cum domibus basilicisque aedificavit: qui perdita priori coniuge, filia Theodorici regis Italici, de qua filium habebat nomine Sigiricum, aliam duxit uxorem; quae valide contra filium eius, sicut novercarum mos est, malignari ac scandalizare coepit.2 Unde factum est, ut una solemnitatum die, cum puer super eam vestimenta matris agnosceret, commotus felle diceret ad eam: Non enim eras digna, ut haec indumenta tua terga contingerent, quae dominae tuae, id est matris meae, fuisse noscuntur.3 At illa furore succensa, instigat verbis dolosis virum suum, dicens: Hic iniquus regnum tuum possidere desiderat, teque interfecto, id usque Italiam dilatare disponit, scilicet ut regnum quod avus eius Theodoricus Italiae tenuit, et iste possideat.4 Scit enim quod te vivente haec non potest adimplere; et nisi tu cadas, ille non surget.5 His et huiuscemodi ille incitatus verbis, uxoris iniquae consilio utens, iniquus exstitit parricida.6 Nam sopitum vino dormire post meridiem filium iubet: cui dormienti, orarium sub collo positum, ac sub mento ligatum, trahentibus ad se invicem duobus pueris, suggillatus est.7 Quo facto pater sero iam poenitens, super cadaver exanime ruens, flere coepit amarissime.8 Ad quem senex quidam sic dixisse fertur: Te, inquit, plange amodo, qui per consilium nequam factus es parricida saevissimus; nam hunc qui innocens iugulatus est, necessarium non est plangi.9 Nihilominus ille ad sanctos Agaunenses abiens, per multos dies in fletu et ieiuniis durans, veniam precabatur.10 Psallentium ibi assiduum instituens, Lugduno regressus est, ultione divina de vestigio eum prosequente.11 Huius filiam rex Theudericus accepit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.144 hab1092.12
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik