monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI. > IV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , III. <<<     >>> V.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., IV.

1 Porro tunc apud Thoringos, tres fratres regnum gentis illius retinebant: id est Badericus, Hermenefridus, atque Bertharius.2 Denique Hermenefridus Bertharium fratrem suum vi opprimens, interfecit.3 Is moriens Radegundem filiam orphanam dereliquit: reliquit autem et alios filios, de quibus in sequentibus scribemus.4 Hermenefridi vero uxor iniqua atque crudelis, Amalaberga nomine, inter hos fratres bellum civile disseminat.5 Nam veniens quadam die ad convivium vir eius, mensam mediam opertam reperit.6 Cumque uxorem quid sibi hoc velit interrogaret, respondit: Qui, inquit, a medio regno spoliatur, decet eum mensae medium habere nudatum.7 Talibus et his similibus ille permotus, contra fratrem insurgit, ac per occultos nuntios Theudericum regem ad eum persequendum invitat, dicens: Si hunc interficis, regionem hanc pari sorte dividemus.8 Ille autem gavisus, haec audiens, cum exercitu ad eum dirigit.9 Coniunctique simul fidem sibi invicem dantes, egressi sunt ad bellum.10 Confligentesque cum Baderico, exercitum eius atterunt, ipsumque obtruncant gladio: et obtenta victoria, Theudericus ad propria est reversus.11 Protinus Hermenefridus oblitus fidei suae, quod regi Theuderico indulgere pollicitus est, implere despexit, ortaque est inter eos grandis inimicitia.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.142 hab1092.12

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik