monumenta.ch > Gregorius Turonensis > III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , II. <<< >>> IV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., III.
1 His ita gestis, Dani cum rege suo, nomine Chlochilaicho, evectu navali per mare Gallias appetunt.2 Egressique ad terras, pagum unum de regno Theuderici devastant atque captivant, oneratisque navibus tam de captivis quam de reliquis spoliis, reverti ad patriam cupiunt.3 Sed rex eorum in littus residebat, donec naves altum mare comprehenderent, ipse deinceps secuturus.4 Quod cum Theuderico nuntiatum fuisset, quod scilicet regio eius fuerit ab extraneis devastata, Theudebertum filium suum in illas partes cum valido exercitu ac magno armorum apparatu direxit.5 Qui interfecto rege, hostes navali praelio superatos opprimit, omnemque rapinam terrae restituit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.141 hab1092.12
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik