monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7 > V. > XIX. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI QUINTI. > VIII. > VII. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI OCTAVI. > IV. > 16 > IV. > III. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SEPTIMI > XVIII. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI QUARTI. > V. > VII. > VI. > VI. > V. > XIX. > XIX. > III. > V. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI TERTII. > II. > VIII. > II. > VII. > XIX. > VIII. > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI. > VII. > IV. > III. > VIII. > V. > IV. > XLIX. > VII. > IV. > III. > XVIII. > IV. > XIV. > IV. > I. > III. > VI. > VII. > XVIII. > VI. > VI. > II. > X. > VI. > VII. > III. > L [Al. XLIX]. > II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , I. <<<     >>> III.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., II.

1 Licinio autem urbis Turonicae defuncto episcopo, Dinifius cathedram pontificalem ascendit.2 Apud Arvenis vero post obitum beati Aprunculi, sanctus Eufrasius duodecimus episcopus habebatur.3 Hic quatuor annos post Chlodovechi obitum vixit, vicesimo quinto episcopatus sui anno transiens.4 Cumque populus sanctum Quintianum, qui de Rutheno eiectus fuerat, elegisset, Alchima et Placidina, uxor sororque Apollinaris, ad sanctum Quintianum venientes, dicunt: Sufficiat, domine sancte, senectuti tuae, quod es episcopus ordinatus.5 Permittat, inquiunt, pietas tua servo tuo Apollinari locum huius honoris adipisci.6 Ille vero cum ad hunc apicem ascenderit, sicut tibi placitum fuerit, obsequetur: tu quoque imperabis, et ille tuae parebit in omnibus iussioni: tantum ut humili suggestioni nostrae aurem tuae benignitatis accommodes.7 Quibus ille: Quid ego, inquit, praestabo, cuius potestati nihil est subditum? Sufficit enim ut orationi vacans quotidianum mihi victum praestet Ecclesia.8 Illae autem haec audientes, Apollinarem ad regem dirigunt.9 Qui abiens, oblatis multis muneribus, in episcopatu successit: quo quatuor abutens mensibus, migravit a saeculo.10 Cum autem haec Theuderico nuntiata fuissent, iussit inibi sanctum Quintianum constitui, et omnem ei potestatem tradi Ecclesiae, dicens: Hic ob nostri amoris zelum ab urbe sua eiectus est.11 Et statim directi nuntii, convocatis pontificibus et populo, eum in cathedram Arvernae Ecclesiae locaverunt, qui quartus decimus illi Ecclesiae praepositus est.12 Reliqua vero quae gessit, tam virtutes quam tempus migrationis eius, scripta sunt in libro quem de eius Vita composuimus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.141 hab1092.12 uldVLQ063.60

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik