monumenta.ch > Gregorius Turonensis > PROLOGUS.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI TERTII. <<<     >>> I.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER TERTIUS., PROLOGUS.

1 Velim, si placet, parumper conferre, quae Christianis beatam confitentibus Trinitatem prospera successerint, et quae haereticis eamdem scindentibus fuerint in ruinam.2 Omittamus autem qualiter illam Abraham veneratur ad ilicem, Iacob praedicat in benedictione, Moyses cognoscit in sente, populus sequitur in nube, eamdemque pavescit in monte; vel qualiter eam Aaron portat in logio, aut David vaticinatur in psalmo, orans innovari se per Spiritum rectum, nec sibi auferri Spiritum sanctum, atque se confirmari per Spiritum principalem (Psalm. L, 12-14).3 Magnum et ego hic cerno mysterium, quod scilicet quem haeretici minorem asserunt, principalem vox prophetica nuntiavit.4 Sed his, ut diximus, omissis, ad nostra tempora revertamur.5 Arius enim, qui huius iniquae sectae primus iniquusque inventor fuit, interioribus in secessum depositis, infernalibus ignibus subditur: Hilarius vero beatus individuae Trinitatis defensor, propter hanc in exsilium deditus, et patriae paradiso restauratur.6 Hanc Chlodovechus rex confessus, ipsos haereticos adiutorio eius oppressit, regnumque suum per totas Gallias dilatavit: Alaricus hanc denegans, a regno et populo, atque ab ipsa, quod maius est, vita mulctatur aeterna.7 Dominus autem se vere credentibus, etsi insidiante inimico aliqua perdant, hic centuplicata restituit: haeretici vero, nec acquirunt, sed quod videntur habere, aufertur ab eis.8 Probavit hoc Godegiseli, Gundobadi, atque Godomari interitus, qui et patriam simul et animas perdiderunt.9 Nos verounum atque invisibilem, immensum, incomprehensibilem, inclytum, perennem atque perpetuum Dominum confitemur, unum in Trinitate propter personarum numerum, id est Patris et Filii et Spiritus sancti: confitemur et trinum in unitate, propter aequalitatem substantiae, deitatis, omnipotentiae, vel virtutis: qui est unus summus atque omnipotens Deus in sempiterna saecula regnans.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.136 hab1092.12

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik