monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XLII. <<<
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XLIII.
1 His ita transactis, apud Parisios obiit; sepultusque in basilica sanctorum Apostolorum quam cum Chrotechilde regina ipse construxerat.2 Migravit autem post Vocladense bellum anno quinto.3 Fueruntque omnes dies regni eius, triginta anni.4 Aetas tota, quadraginta quinque anni.5 A transitu ergo sancti Martini, usque ad transitum Chlodovechi regis, qui fuit undecimus annus episcopatus Licinii Turonici sacerdotis, supputantur anni centum duodecim.6 Chrotechildis autem regina, post mortem viri sui Turonis venit: ibique ad basilicam sancti Martini deserviens, cum summa pudicitia atque benignitate in hoc loco commorata est omnibus diebus vitae suae, raro Parisios visitans.7 Explicit liber secundus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.136 hab1092.12