monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XL. <<<     >>> XLII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XLI.

1 Posthaec ad Chararicum regem dirigit.2 Quando autem cum Siagrio pugnavit, hic Chararicus evocatus ad solatium [Al. auxilium] Chlodovechi eminus stetit, neutram adiuvans partem, sed eventum rei exspectans, ut cui eveniret victoria, cum illo et hic amicitiam colligaret.3 Ob hanc causam contra eum indignans Chlodovechus abiit, quem circumventum dolis cepit cum filio, vinctosque totondit, et Chararicum quidem presbyterum, filium vero eius diaconem ordinari iubet.4 Cumque Chararicus de humilitate sua conquereretur et fleret, filius eius dixisse fertur: In viridi, inquit, ligno hae frondes succisae sunt, nec omnino arescunt, sed velociter emergent ut crescere queant: utinam tam velociter qui haec fecit, intereat.5 Quod verbum sonuit in aures Chlodovechi, quod scilicet minarentur sibi caesariem ad crescendum laxare, ipsumque interficere.6 At ille iussit eos pariter capite plecti.7 Quibus mortuis, regnum eorum cum thesauris et populo acquisivit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.131 hab1092.12

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik