monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XL.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXXIX. <<<     >>> XLI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XL.

1 Cum autem Chlodovechus rex apud Parisios moraretur, misit clam ad filium Sigiberti, dicens: Ecce pater tuus senuit, et pede debili claudicat.2 Si ille, inquit, moreretur, recte tibi cum amicitia nostra regnum illius redderetur.3 Qua ille cupiditate seductus, patrem molitur occidere.4 Cumque ille egressus de Colonia civitate, transacto Rheno, per Buconiam silvam ambulare disponeret, meridie in tentorio suo obdormiens, immissis super eum filius percussoribus, eum ibidem interfecit, tanquam regnum illius possessurus.5 Sed iudicio Dei in foveam, quam patri hostiliter fodit, incidit.6 Misit igitur nuntios ad Chlodovechum regem, de patris obitu nuntiantes, atque dicentes: Pater meus mortuus est, et ego thesauros cum regno eius penes me habeo.7 Dirige tuos ad me, et ea quae tibi de thesauris illius placent, bona voluntate transmittam.8 Et ille: Gratias, inquit, tuae voluntati ago, et rogo ut venientibus nostris patefacias, cuncta ipse deinceps possessurus.9 Quibus venientibus iste patris thesauros pandit.10 Qui dum diversa respicerent, ait: In hanc arcellulam solitus erat pater meus numismata auri congerere.11 Immitte, inquiunt illi, manum tuam usque ad fundum, ut cuncta reperias.12 Quod cum fecisset, et esset valde declinus, unus elevata manu bipennem cerebro eius illisit: et sic quae in patrem egerat indignus incurrit.13 Quod audiens Chlodovechus, quod scilicet interfectus esset Sigibertus et filius eius, in eumdem locum adveniens, convocat omnem populum illum, dicens: Audite quid contigerit.14 Dum ego, inquit, per Scaldem fluvium navigarem, Chlodericus, filius parentis mei, patrem suum insequebatur, verbo ferens, quod ego eum interficere velim.15 Cumque ille per Buconiam silvam fugeret, immissis super eum latrunculis, morti tradidit et occidit.16 Ipse quoque dum thesauros eius aperit, a nescio quo percussus interiit.17 Sed in his ego nequaquam conscius sum.18 Nec enim possum sanguinem parentum meorum effundere: quod fieri nefas est.19 Sed quia haec evenerunt, consilium vobis praebeo, si videtur acceptum, convertimini ad me, ut sub mea sitis defensione.20 At illi ista audientes, plaudentes tam parmis quam vocibus, eum clypeo evectum super se regem constituunt.21 Regnumque Sigiberti acceptum cum thesauris, ipsos quoque suae ditioni ascivit.22 Prosternebat enim quotidie Deus hostes eius sub manu ipsius, et augebat regnum eius, eo quod ambularet recto corde coram eo, et faceret quae placita erant in oculis eius.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.128 hab1092.11

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik