monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXXVII. <<< >>> XXXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXXVIII.
1 Igitur Chlodovechus ab Anastasio imperatore codicillos de consulatu accepit, et in basilica beati Martini tunica blatea indutus est et chlamyde, imponens vertici diadema.2 Tunc ascenso equite aurum argentumque in itinere illo, quod inter portam atrii basilicae beati Martini et ecclesiam civitatis est, praesentibus populis manu propria spargens, voluntate benignissima erogavit, et ab ea die tanquam consul aut Augustus est vocitatus.3 Egressus autem a Turonis Parisios venit: ibique cathedram regni constituit.4 Ibi et Theudericus ad eum venit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.127 hab1092.11
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik