monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXXVI. <<< >>> XXXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXXVII.
1 Igitur Chlodovechus rex ait suis: Valde moleste fero, quod hi Ariani partem teneant Galliarum.2 Eamus cum Dei adiutorio, et superatis redigamus terram in ditionem nostram.3 Cumque placuisset omnibus hic sermo, commoto exercitu Pictavis dirigit: ibi enim tunc Alaricus commorabatur.4 Sed quoniam pars hostium per territorium Turonicum transibat, pro reverentia beati Martini dedit edictum, ut nullus de regione illa aliud quam herbarum alimenta aquamque praesumeret.5 Quidam autem de exercitu, invento cuiusdam pauperis feno, ait: Nonne rex herbam tantum praesumi mandavit, et nihil aliud? Et hoc, inquit, herba est.6 Non enim erimus transgressores praecepti eius, si eam praesumimus.7 Cumque vim faciens pauperi, fenum virtute tulisset, factum pervenit ad regem.8 Quo dicto citius gladio perempto, ait: Et ubi erit spes victoriae, si beatus Martinus offenditur? Satisque fuit exercitui nihil ulterius ab hac regione praesumere.9 Ipse vero rex direxit nuntios ad beati basilicam, dicens: Ite, et forsitan aliquod victoriae auspicium ab aede sancta suscipietis.10 Tunc datis muneribus, quae loco sancto exhiberent, ait: Si tu, Domine, adiutor mihi es, et gentem hanc incredulam, semperque aemulam tibi, meis manibus tradere decrevisti, in ingressu basilicae sancti Martini dignare propitius revelare, ut cognoscam, quia propitius dignaberis esse famulo tuo.11 Maturantibus autem pueris, et ad locum accedentibus iuxta imperium regis, dum sanctam ingrederentur basilicam, hanc antiphonam ex improviso primicerius qui erat, imposuit: Praecinxisti me, Domine, virtute ad bellum: supplantasti insurgentes in me subtus me, et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti (Psal. XVII, 40, 41).12 Quod psallentium audientes, et Domino gratias agentes, et vota beato confessori promittentes, laeti nuntiaverunt regi.13 Porro ille cum ad fluvium Vingennam cum exercitu advenisset, in quo loco eum transire deberet penitus ignorabat: intumuerat enim ab inundatione pluviarum.14 Cumque illa nocte Dominum deprecatus fuisset, ut ei vadum quo transire possit dignaretur ostendere, mane facto cerva mirae magnitudinis ante eos nutu Dei flumen ingreditur, illaque vadante, populus quo transire possit, agnovit.15 Veniente autem rege apud Pictavis, dum eminus in tentoriis commoraretur, pharus ignea de basilica sancti Hilarii egressa, visa est ei tanquam super se advenire, scilicet ut lumine beati confessoris adiutus Hilarii, liberius haereticas acies, contra quas saepe idem sacerdos pro fide conflixerat, debellaret.16 Contestatus est autem omni exercitui, ut nec ibi quidem aut in via aliquem exspoliarent, aut res cuiusquam diriperent.17 Erat autem in his diebus vir laudabilis sanctitatis Maxentius abbas, reclausus in monasterio suo ob Dei timorem infra terminum Pictavensem.18 Cuius monasterii nomen lectioni non indidimus, quia locus ille usque hodie Cellula sancti Maxentii vocatur.19 Cuius monachi cum hostium cuneum unum ad monasterium cernerent propinquare, abbatem exorant, ut de cellula sua egrederetur ad exorandum eos.20 Illoque demorante, hi timore perculsi, eum aperto ostio producunt de cellula sua.21 At ille in occursum hostium, quasi pacem rogaturus, pergit intrepidus.22 Unus autem ex his evaginato gladio, ut caput eius libraret, manus ad aurem erecta diriguit, gladiusque retrorsum ruit.23 At ipse ad pedes beati viri veniam deposcens sternitur.24 Quod videntes reliqui, cum timore maximo ad exercitum redierunt, timentes ne et ipsi pariter interirent.25 Huius vero brachium beatus confessor cum oleo benedicto contrectans, imposito signo crucis restituit sanum: eiusque obtentu monasterium permansit illaesum.26 Multasque et alias virtutes operatus est, quas si quis diligenter inquiret, librum Vitae illius legens, cuncta reperiet.27 Interea Chlodovechus rex cum Alarico rege Gotthorum in campo Vogladense, decimo ab urbe Pictava milliario convenit: et confligentibus his eminus, resistunt cominus illi.28 Cumque secundum consuetudinem Gotthi terga vertissent, ipse rex Chlodovechus victoriam, Domino adiuvante, obtinuit.29 Habebat autem in adiutorium suum filium Sigiberti Claudi, nomine Chlodericum.30 Hic Sigibertus pugnans contra Alamannos apud Tulbiacense oppidum percussus in geniculo claudicabat.31 Porro rex, cum fugatis Gotthis Alaricum regem interfecisset, duo ex adverso subito advenientes, cum contis utraque ei latera feriunt.32 Sed auxilio tam loricae, quam velocis equi, ne periret exemptus est.33 Maximus ibi tunc Arvernorum populus, qui cum Apollinare venerat, et primi [Forte plurmi] qui erant ex senatoribus corruerunt.34 De hac pugna Amalaricus filius Alarici in Hispaniam fugit, regnumque patris sagaciter occupavit.35 Chlodovechus vero filium suum Theudericum per Albigensem ac Ruthenam civitatem ad Arvernis dirigit.36 Qui abiens urbes illas, a finibus Gotthorum usque Burgundionum terminum, patris sui ditionibus subiugavit.37 Regnavit autem Alaricus viginti duos annos.38 Chlodovechus vero apud Burdegalensem urbem hyemem agens, cunctos thesauros Alarici a Tolosa auferens, Ecolismam venit.39 Cui Dominus tantam gratiam tribuit, ut in eius contemplatione muri sponte corruerent.40 Tunc exclusis Gotthis urbem suo dominio subiugavit.41 Patrata posthaec victoria, Turonis regressus est, multa sanctae basilicae beati Martini munera offerens.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.121 hab1092.9
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXXVI. <<< >>> XXXVIII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVII.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik