monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXXV. <<<     >>> XXXVII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXXVI.

1 Multi iam tunc ex Galliis habere Francos dominos summo desiderio cupiebant.2 Unde factum est, ut Quintianus Ruthenorum episcopus per hoc odium ab urbe depelleretur.3 Dicebant enim ei: Quia desiderium tuum est, ut Francorum dominatio possideat terram hanc.4 Post dies autem paucos, orto inter eum et cives scandalo, Gotthos qui in hac urbe morabantur, suspicio attigit, exprobrantibus civibus, quod velit se Francorum ditionibus subiugare; consilioque accepto, cogitaverunt eum perfodere gladio.5 Quod cum viro Dei nuntiatum fuisset, de nocte consurgens cum fidelissimis ministris suis, ab urbe Ruthena egrediens, Arvernos advenit.6 Ibique a sancto Eufrasio episcopo, qui quondam Aprunculo Divionensi successerat, benigne susceptus est, largitisque ei tam domibus quam agris et vineis, secum retinuit, dicens: Sufficit huius facultas Ecclesiae ut utrumque sustineat: tantum charitas quam beatus Apostolus praedicat, permaneat inter sacerdotes Dei.7 Sed et Lugdunensis episcopus largitus est ei aliqua possessionis ecclesiae suae, quam in Arverno habebat.8 Reliqua vero de sancto Quintiano, tam insidiae quas pertulit, quam illa quae per eum Dominus operari dignatus est, scripta sunt in libro Vitae eius.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.120 hab1092.8

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik