monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXXIV. <<< >>> XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXXV.
1 Igitur Alaricus rex Gotthorum, cum videret Chlodovechum regem gentes assidue debellare, legatos ad eum dirigit, dicens: Si frater meus velit, insederat animo ut nos Deo propitio pariter videremus. 2 Quod Chlodovechus non respuens, ad eum venit.3 Coniunctique in insula Ligeris, quae erat iuxta vicum Ambaciensem territorii urbis Turonicae, simul locuti, comedentes pariter ac bibentes, promissa sibi amicitia pacifici discesserunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.119 hab1092.8
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik