monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXXIII. <<< >>> XXXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXXIV.
1 Cum autem cognovisset assertiones haereticorum nihil esse, a sancto Avito episcopo Viennensi, Christum Filium Dei et Spiritum sanctum aequalem Patri confessus, clam ut chrismaretur expetiit.2 Cui ait sacerdos: Si vere credis, quod nos ipse Dominus edocuit debes exsequere.3 Ait autem, Si quis me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis.4 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui est in coelis (Matth. X, 32 et 33).5 Sic et ipsis sanctis ac dilectis suis beatis apostolis, cum de futurae persecutionis tentationibus doceret, insinuavit, dicens: Attendite vobis ab hominibus.6 Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides stabitis propter me in testimonium illis, et omnibus gentibus (Matth. X, 17).7 Tu vero cum sis rex, et a nullo apprehendi formides, seditionem pavescis populi, ne Creatorem omnium in publico fatearis.8 Relinque hanc stultitiam, et quod corde te dicis credere, ore profer in plebe.9 Sic etenim et beatus Apostolus ait: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).10 Sic et Propheta ait: Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia magna, in populo gravi laudabo te (Psalm. XXXIV, 18).11 Et iterum: Confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam nomini tuo inter gentes (Psalm. LVI, 10).12 Metuens enim populum, o rex, ignoras quia satius est, ut populus sequatur fidem tuam, quam tu infirmitati faveas populari? Tu enim es caput populi, non populus caput tuum.13 Si enim ad bellum proficiscaris, tu praecedis catervas hostium, et illae quo abieris subsequuntur.14 Unde melius est, ut te praecedente cognoscant veritatem, quam te pereunte permaneant in errore.15 Nam Deus non irridetur (Gal. VI, 7): nec enim diligit illum, qui propter terrenum regnum eum non confitetur in saeculo.16 Ista ille ratione confusus, usque ad exitum vitae suae in hac insania perduravit, nec publice aequalitatem Trinitatis voluit confiteri.17 Magnae enim facundiae erat tunc temporis beatus Avitus: namque insurgente haeresi apud urbem Constantinopolitanam, tam illa quam Eutyches, quam illa quam Sabellius docuit, id est nihil divinitatis habuisse Dominum nostrum Iesum Christum, rogante Gundobado rege, ipse contra eas scripsit.18 Exstant exinde nunc apud nos epistolae admirabiles, quae sicut tunc haeresim oppresserunt, ita nunc Ecclesiam Dei aedificant.19 Scripsit enim Homiliarum librum unum de mundi principio, et de diversis aliis conditionibus libros sex, versu compaginatos; Epistolarum libros novem, inter quas supradictae continentur epistolae.20 Refert enim in quadam homilia, quam de Rogationibus scripsit, has ipsas Rogationes, quas ante Ascensionis dominicae triumphum celebramus, a Mamerto ipsius Viennensis urbis episcopo, cui et hic eo tempore praeerat, institutas fuisse, dum urbs illa multis terreretur prodigiis.21 Nam terrae motu frequenter quatiebatur: sed et cervorum atque luporum feritas portas ingressa, per totam, ut scripsit, urbem nihil metuens oberrabat.22 Cumque haec per anni circulum gererentur, advenientibus Paschalis solemnitatis diebus, exspectabat misericordiam Dei plebs tota devote, ut vel hic magnae solemnitatis dies huic terrori terminum daret.23 Sed in ipsa gloriosae noctis vigilia, dum Missarum celebrarentur solemnia, subito palatium regale intramuraneum divino igne succenditur, pavore omnibus perterritis, et ecclesiam egressis, credentibus ne aut hoc incendio urbs tota consumeretur, aut certe disrupta tellure dehisceret, sanctus sacerdos prostratus ante altare, cum gemitu et lacrymis Domini misericordiam imprecatur.24 Quid plura? penetravit excelsa poli oratio pontificis inclyti, restinxitque domus incendium flumen profluentium lacrymarum.25 Cumque haec agerentur, appropinquante Ascensione, ut iam diximus, maiestatis dominicae, indixit populis ieiunium, instituit orandi modum, edendi seriem erogandi hilarem dispensationem.26 Cessantibus quoque exinde terroribus, per cunctas provincias dispersa facti fama, cunctos sacerdotes imitari commonuit, quod sacerdos fecit ex fide: quae usque nunc in Christi nomine per omnes Ecclesias in compunctione cordis et contritione spiritus celebratur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.114 hab1092.6
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXXIII. <<< >>> XXXV.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIV.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik