monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXXII. <<< >>> XXXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXXIII.
1 Posthaec resumptis viribus, iam despiciens regi Chlodovecho tributa promissa dissolvere, contra Godegiselum fratrem suum exercitum commovit, eumque apud Viennam civitatem inclusum obsedit.2 Verum ubi minori populo alimenta deficere coeperunt, timens Godegiselus, ne ad se usque fames extenderetur, iussit expelli minores populi ab urbe.3 Quo facto expulsus est inter caeteros artifex ille ab urbe, cui de aquaeductu cura manebat.4 Ille vero indignans, quod fuerit eiectus ab urbe cum caeteris, ad Gundobadum furibundus vadit, indicans qualiter civitatem irrumpens, ultionem exerceret in fratrem.5 Illo quoque duce, exercitu per aquaeductum directo, multis cum ferreis vectibus praecedentibus, erat autem spiraculum illius lapide magno conclusum, quo cum vectibus illis per magisterium artificis repulso, civitatem introeunt: illisque de muro sagittantibus, hi terga praeveniunt.6 Dato autem de medio civitatis sono buccinae, obsidentes portas capiunt, apertisque pariter ingrediuntur.7 Cumque inter duas has acies populus urbis ab utroque exercitu caederetur, Godegiselus ad ecclesiam haereticorum confugit, ibique cum episcopo Ariano interfectus est.8 Denique Franci, qui apud Godegiselum erant, in unam se turrim congregant.9 Gundobadus autem iussit, ne uni quidem ex ipsis aliquid noceretur: sed apprehensos eos Tolosae in exsilium ad Alaricum regem transmisit, interfectis senatoribus, Burgundionibusque qui Godegiselo consenserant.10 Ipse vero regionem omnem, quae nunc Burgundia dicitur, in suo dominio restauravit.11 Burgundionibus leges mitiores instituit, ne Romanos opprimerent.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.112 hab1092.6
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik