monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXXI. <<<     >>> XXXIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXXII.

1 Tunc Gundobadus et Godegiselus fratres regnum circa Rhodanum aut Ararim cum Massiliensi provincia retinebant.2 Erant autem tam illi, quam populi eorum, Arianae sectae subiecti.3 Cumque se invicem impugnarent, audiens Godegiselus Chlodovechi regis victorias, misit ad eum legationem occulte, dicens: Si mihi ad persequendum fratrem meum praebueris solatium, ut eum bello interficere, aut de regno eiicere possim, tributum tibi, quale tu ipse velis iniungere, annis singulis dissolvam.4 Quod ille libenter accipiens, auxilium ei ubicunque necessitas posceret, repromisit.5 Et statuto tempore contra Gundobadum exercitum commovit.6 Quo audito Gundobadus, ignorans dolum fratris, misit ad eum, dicens: Veni in adiutorium meum, quia Franci se commovent contra nos, et regionem nostram adeunt ut eam capiant: ideoque simus unanimes adversus gentem inimicam nobis, ne separati ab invicem, quod aliae gentes passae sunt perferamus.7 At ille: Vadam, inquit, cum exercitu meo, et tibi auxilium praebebo.8 Moventesque simul hi tres exercitum, id est Chlodovechus contra Gundobadum, et Godegiselum cum omni instrumento belli, ad castrum, cui Divione nomen est, pervenerunt.9 Confligentesque super Oscaram fluvium, Godegiselus Chlodovecho coniungitur, ac uterque exercitus Gundobadi populum atterit.10 At ille dolum fratris, quem non suspicabatur, advertens, terga dedit, fugamque iniit, Rhodanitidesque ripas paludesque percurrens, Avenionem urbem ingreditur.11 Godegiselus vero obtenta victoria, promissa Chlodovecho aliqua parte regni sui, cum pace discessit, Viennamque triumphans, tanquam si iam totum possideret regnum, ingreditur.12 Auctis adhuc Chlodovechus rex viribus, post Gundobadum abiit, ut eum de civitate extractum interimeret.13 Quod ille audiens, pavore perterritus, metuebat ne ei mors repentina succederet.14 Habebat tamen secum virum illustrem Aridium, strenuum atque sapientem, ad quem ad se accersitum ait: Vallant me undique angustiae, et quid faciam ignoro, quia venerunt hi Barbari super nos, ut nobis interemptis regionem totam evertant.15 Ad haec Aridius ait: Oportet te lenire feritatem hominis huius, ne pereas.16 Nunc ergo si placet in oculis tuis, ego a te fugere, et ad eum transire consimulo; cumque ad eum accessero, ego faciam ut neque te, neque hanc evertat regionem.17 Tantum, ut quod tibi per meum consilium demandaverit implere studeas, donec causam tuam Dominus prosperam facere sua pietate dignetur.18 Et ille: Faciam, inquit, quaecunque mandaveris.19 Haec eo dicente, valedicens Aridius discessit, et ad Chlodovechum regem abiens, ait: Ecce ego humilis servus tuus, piissime rex, ad tuam potentiam venio, relinquens illum miserrimum Gundobadum.20 Quod si me pietas tua respicere dignatur, integrum in me famulum atque fidelem, et tu, et posteri tui habebitis.21 Quem ille promptissime colligens, secum retinuit: erat enim iocundus in fabulis, strenuus in consiliis, iustus in iudiciis, et in commisso fidelis.22 Denique Chlodovecho cum omni exercitu circa muros urbis residente, ait Aridius: Si dignanter, o rex, gloria celsitudinis tuae paucos humilitatis meae sermones velit accipere, consilio licet non egeatis, tamen fide integra ministrabo; idemque vel tibi congruum, vel civitatibus erit, per quas transire deliberas.23 Cur, inquit, retines exercitum, cum loco firmissimo tuus resideat inimicus? Depopularis agros, prata depascis, vineas dissecas, oliveta succidis, omnesque regionis fructus evertis: interim et illi nocere non praevales.24 Mitte potius legationem, et tributum, quod tibi annis singulis dissolvat, impone; ut et regio salva sit, et tu tributa dissolventi perpetuo domineris: quod si noluerit, tunc quod libuerit facies.25 Quo consilio rex accepto, hostem redire iubet ad propria.26 Tunc missa legatione ad Gundobadum, ut ei per singulos annos tributa imposita reddere debeat, iubet.27 At ille et de praesenti solvit, et deinceps soluturum esse se promittit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.109 hab1092.68

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXXI. <<<     >>> XXXIII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXII.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik