monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXX. <<< >>> XXXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXXI.
1 Tunc regina accersiri clam sanctum Remigium Rhemensis urbis episcopum iubet, deprecans ut regi verbum salutis insinuaret.2 Quem sacerdos accersitum, secretius coepit ei insinuare, ut Deum verum, factorem coeli et terrae crederet, idola negligeret, quae neque sibi, neque aliis prodesse possunt.3 At ille ait: Libenter te, sanctissime pater, audiam, sed restat unum, quod populus qui me sequitur, non patitur relinquere deos suos: sed vado et loquar eis iuxta verbum tuum.4 Conveniens autem cum suis, priusquam ille loqueretur, praecurrente potentia Dei, omnis populus pariter acclamavit: Mortales deos abiicimus, pie rex, ut Deum quem Remigius praedicat immortalem sequi parati sumus.5 Nuntiantur haec antistiti, qui gaudio magno repletus, iussit lavacrum praeparari.6 Velis depictis adumbrantur plateae ecclesiae, cortinis albentibus adornantur, baptisterium componitur, balsama diffunduntur, micant flagrantes odore cerei, totumque templum baptisterii divino respergitur ab odore; talemque ibi gratiam astantibus Deus tribuit, ut aestimarent se paradisi odoribus collocari.7 Rex ergo prior poposcit se a pontifice baptizari.8 Procedit novus Constantinus ad lavacrum, deleturus leprae veteris morbum, sordentesque maculas gestas antiquitus recenti latice deleturus.9 Cui ingresso ad baptismum sanctus Dei sic infit ore facundo: Mitis depone colla, Sicamber: adora quod incendisti, incende quod adorasti.10 Erat enim sanctus Remigius episcopus egregiae scientiae, et rhetoricis adprime imbutus studiis: sed et sanctitate ita praelatus, ut sancti Sylvestri virtutibus aequaretur.11 Est enim nunc liber Vitae eius, qui eum narrat mortuum suscitasse.12 Igitur rex omnipotentem Deum in Trinitate confessus, baptizatus est in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, delibutusque sacro chrismate cum signaculo crucis Christi.13 De exercitu vero eius baptizati sunt amplius tria millia.14 Baptizata est et soror eius Albofledis; quae non post multum tempus migravit ad Dominum: pro qua cum rex contristaretur, sanctus Remigius consolatoriam misit ei epistolam, quae hoc modo sumpsit exordium: « Angit me et satis me angit vestrae causa tristitiae, quod bonae memoriae germana vestra transiit Albofledis.15 Sed de hac re consolari possumus, quia talis de hoc mundo migravit, ut suspici magis debeat quam lugeri.16 » Conversa est enim et alia soror eius, Lanthechildis nomine, quae in haeresim Arianorum dilapsa fuerat, quae confessa aequalem Filium Patri et Spiritum sanctum, chrismata est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.106 hab1092.4
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik