monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXIX. <<< >>> XXXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXX.
1 Regina vero non cessabat praedicare regi, ut Deum verum cognosceret, et idola negligeret; sed nullo modo ad haec credenda poterat commoveri, donec tandem aliquando bellum contra Alamannos commoveretur: in quo compulsus est confiteri necessitate, quod prius voluntate negaverat.2 Factum est autem, ut confligente utroque exercitu, vehementer caederentur, atque exercitus Chlodovechi valde ad internecionem ruere coepit.3 Quod ille videns, elevatis ad coelum oculis, compunctus corde, commotus in lacrymis, ait: Iesu Christe, quem Chrotechildis praedicat esse filium Dei vivi, qui dare auxilium laborantibus, victoriamque in te sperantibus tribuere diceris, tuae opis gloriam devotus efflagito: ut si mihi victoriam super hos hostes indulseris, et expertus fuero illam virtutem, quam de te populus tuo nomini dicatus probasse se praedicat, credam tibi, et in nomine tuo baptizer.4 Invocavi enim deos meos, sed ut experior, elongati sunt ab auxilio meo: unde credo eos nullius esse potestatis praeditos, qui sibi obedientibus non occurrunt.5 Te nunc invoco, et tibi credere desidero; tantum, ut eruar ab adversariis meis.6 Cumque haec diceret, Alamanni terga vertentes, in fugam labi coeperunt.7 Cumque regem suum cernerent interemptum, Chlodovechi se ditionibus subdunt, dicentes: Ne amplius, quaesumus, pereat populus: iam tui sumus.8 At ille, prohibito bello, coarctatoque populo, cum pace regressus, narravit reginae, qualiter per invocationem nominis Christi victoriam meruit obtinere.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.104 hab1092.4
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik