monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXVIII. <<< >>> XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXIX.
1 Igitur rex ex Chrotechilde regina habuit filium primogenitum: quem cum mulier baptismo consecrare vellet, praedicabat assidue viro, dicens: Nihil sunt dii quos colitis, qui neque sibi, neque aliis poterunt subvenire: sunt enim aut ex lapide, aut ex ligno, aut ex metallo aliquo sculpti.2 Nomina vero quae eis indidistis, hominum fuere, non deorum, ut Saturnus, qui filio, ne a regno depelleretur, per fugam elapsus asseritur; ut ipse Iupiter omnium stuprorum spurcissimus perpetrator, incestator virorum, propinquarum derisor, qui nec ab ipsius sororis propriae potuit abstinere concubitu, ut ipsa ait: Iovisque et soror et coniux (Virg. Aeneid. lib. I).3 Quid Mars Mercuriusque potuere? Qui potius sunt magicis artibus praediti, quam divini numinis potentiam habuere.4 Sed ille magis coli debet, qui coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, verbo ex non exstantibus procreavit; qui solem lucere fecit, et coelum stellis ornavit; qui aquas reptilibus, terras animantibus, aera volatilibus adimplevit; cuius nutu terrae frugibus, pomis arbores, uvis vineae decorantur; cuius manu genus humanum creatum est; cuius largitione ipsa illa creatura omnis homini suo, quem creavit, et obsequio et beneficio famulatur.5 Sed cum haec regina diceret, nullatenus ad credendum regis animus movebatur, sed dicebat: Deorum nostrorum iussione cuncta creantur ac prodeunt; Deus vero vester nihil posse manifestatur, et quod magis est, nec de deorum genere esse probatur.6 Interea regina fidelis filium ad baptismum exhibet: adornari ecclesiam velis praecipit atque cortinis, quo facilius vel hoc mysterio provocaretur ad credendum, qui flecti praedicatione non poterat.7 Baptizatus autem puer, quem Ingomerem vocitaverunt, in ipsis, sicut regeneratus fuerat, albis obiit.8 Qua de causa commotus felle rex, non segniter increpabat reginam, dicens: Si in nomine deorum meorum puer fuisset dicatus, vixisset utique: nunc autem quia in nomine Dei vestri baptizatus est, vivere omnino non potuit.9 Ad haec regina: Deo, inquit, omnipotenti, creatori omnium, gratias ago, qui me non usquequaque iudicavit indignam, ut de utero meo genitum regno suo dignaretur ascire.10 Mihi autem dolore huius causae animus non attingitur, quia scio in albis ab hoc mundo vocatos, Dei obtutibus nutriendos.11 Post hunc vero genuit alium filium, quem baptizatum Chlodomerem vocavit; et hic cum aegrotare coepisset, dicebat rex: Non potest aliud fieri, nisi et de hoc, sicut et de fratre eius, contingat, ut baptizatus in nomine Christi vestri, protinus moriatur.12 Sed orante matre, Domino iubente convaluit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.101 hab1092.4
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik