monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXVII. <<< >>> XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXVIII.
1 Fuit autem et Gundeuchus rex Burgundionum, ex genere Athanarici regis persecutoris, de quo supra meminimus.2 Huic fuerunt quatuor filii, Gundobadus, Godegiselus, Chilpericus et Godomarus.3 Igitur Gundobadus Chilpericum fratrem suum interfecit gladio, uxoremque eius, ligato ad collum lapide, aquis immersit.4 Huius duas filias exsilio condemnavit: quarum senior, mutata veste Chrona, iunior Chrotechildis vocabatur.5 Porro Chlodovechus, dum legationem in Burgundiam saepius mittit, Chrotechildis puella reperitur a legatis eius.6 Qui cum eam vidissent elegantem atque sapientem, et cognovissent quod de regio esset genere, nuntiaverunt haec Chlodovecho regi.7 Nec moratus ille, ad Gundobadum legationem dirigit, eam sibi in matrimonio petens: quod ille recusare metuens, tradidit eam viris; illique accipientes pueliam, regi velocius repraesentant.8 Qua visa, rex valde gavisus, suo eam coniugio sociavit, habens iam de concubina filium, nomine Theodoricum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.100 hab1092.4
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik