monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXVI. <<< >>> XXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXVII.
1 His ita gestis, mortuo Childerico, regnavit Chlodovechus, filius eius, pro eo.2 Anno autem quinto regni eius, Syagrius Romanorum rex, Aegidii filius, ad civitatem Suessionas, quam quondam supra memoratus Aegidius tenuerat, sedem habebat.3 Super quem Chlodovechus eum Ragnachario parente suo, quia et ipse regnum tenebat, veniens, campum pugnae praeparari deposcit.4 Sed nec iste distulit, ac resistere metuit.5 Itaque inter se utrisque pugnantibus, Syagrius elisum cernens exercitum, terga vertit, et ad Alaricum regem, Tolosam cursu veloci perlabitur.6 Chlodovechus vero ad Alaricum mittit, ut eum redderet: alioquin noverit sibi bellum ob eius retentionem inferri.7 At ille metuens, ne propter eum iram Francorum incurreret, ut Gotthorum pavere mos est, vinctum legatis tradidit.8 Quem Chlodovechus receptum custodiae mancipari praecepit: regnoque eius accepto, eum gladio clam feriri mandavit.9 Eo tempore multae ecclesiae a Chlodovechi exercitu depraedatae sunt, quia erat ille adhuc fanaticis erroribus involutus.10 Igitur de quadam ecclesia urceum mirae magnitudinis ac pulchritudinis hostes abstulerant, cum reliquis ecclesiastici ministerii ornamentis.11 Episcopus autem ecclesiae illius missos ad regem dirigit, poscens ut si aliud de sacris vasis recipere non mereretur, saltem vel urceum ecclesia sua reciperet.12 Haec audiens rex, ait nuntio: Sequere nos usque Suessionas, quia ibi cuncta quae acquisita sunt, dividenda erunt.13 Cumque mihi vas illud sors dederit, quae papa poscit, adimpleam.14 Dehinc adveniens Suessionas, cuncto onere praedae in medium posito, ait rex: Rogo vos, o fortissimi praeliatores, ut saltem mihi vas istud (hoc enim de urceo supra memorato dicebat) extra partem concedere non abnuatis.15 Haec rege dicente, illi quorum erat mens sanior, aiunt: Omnia, gloriose rex, quae cernimus tua sunt: sed et nos ipsi tuo sumus dominio subiugati.16 Nunc quod tibi beneplacitum videtur, facito: nullus enim potestati tuae resistere valet.17 Cum illi haec ita dixissent, unus levis, invidus ac facilis, cum voce magna, elevatam bipennem urceo impulit, dicens: Nihil hinc accipies, nisi quae tibi sors vera largitur.18 Ad haec obstupefactis omnibus, rex iniuriam suam patientiae lenitate coercuit, acceptumque urceum nuntio ecclesiastico reddidit, servans abditum sub pectore vulnus.19 Transacto vero anno, iussit omnem cum armorum apparatu advenire phalangam, ostensuram in Campo Martio suorum armorum nitorem.20 Verum ubi cunctos circuire deliberat, venit ad urcei percussorem, cui ait: Nullus tam inculta, ut tu, detulit arma: nam neque tibi hasta, neque gladius, neque securis est utilis; et apprehensam securim eius in terram deiecit.21 At ille cum paululum inclinatus fuisset ad colligendum eam, rex elevatis manibus, securim suam capiti eius defixit.22 Sic, inquit, tu apud Suessionas in urceo illo fecisti.23 Quo mortuo, reliquos abscedere iubet, magnum sibi per hanc causam timorem statuens.24 Multa bella, victoriasque fecit.25 Nam decimo regni sui anno, Thoringis bellum intulit, eosdemque suis ditionibus subiugavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.96 hab1092.3
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXVI. <<< >>> XXVIII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVII.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik