monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXIV. <<<     >>> XXVI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXV.

1 Huius tempore et Evarix rex Gotthorum, excedens Hispanum limitem, gravem in Galliis super Christianos intulit persecutionem.2 Truncabat passim perversitati suae non consentientes, clericos carceribus subigebat: sacerdotes vero, alios dabat exsilio, alios gladio trucidabat.3 Nam et ipsos sacrorum templorum aditus spinis iusserat obserari, scilicet ut raritas ingrediendi oblivionem faceret fidei.4 Maxime tunc Novempopulanae, geminaeque Germaniae urbes, ab hac tempestate depopulatae sunt.5 Exstat hodieque et pro hac causa ad Basilium episcopum nobilis Sidonii ipsius epistola, quae haec ita loquitur.6 Sed persecutor non post multum tempus, ultione divina percussus interiit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.95 hab1092.2

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik