monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXIII. <<< >>> XXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXIV.
1 Sed tempore Sidonii episcopi magna Burgundiam fames oppressit.2 Cumque populi per diversas regiones dispergerentur, nec esset ullus qui pauperibus alimoniam largiretur, Ecdicius quidam ex senatoribus, huius propinquus, magnam tunc rem in Deo confisus fecisse perhibetur.3 Nam invalescente fame, misit pueros suos cum equis et plaustris per vicinas sibi civitates, ut eos qui hac inopia vexabantur sibi adducerent.4 At illi euntes, cunctos pauperes quotquot invenire potuerunt, adduxere ad domum eius.5 Ibique eos per omne tempus sterili tatis pascens, ab interitu famis exemit.6 Fuereque, ut multi aiunt, amplius quam quatuor millia promiscui sexus.7 Adveniente autem ubertate, ordinata iterum evectione, unumquemque in locum suum restituit.8 Post quorum discessum, vox ad eum e coelis lapsa pervenit, dicens: Ecdici, Ecdici, quia fecisti rem hanc, tibi et semini tuo panis non deerit in sempiternum: eo quod obedieris verbis meis et famem meam refectione pauperum satiaveris.9 Quem Ecdicium mirae velocitatis fuisse multi commemorant: nam quadam vice multitudinem Gotthorum cum decem viris fugasse perscribitur.10 Sed et sanctus Patiens Lugdunensis episcopus simile huic in ipsa fame populis praestitisse perhibetur beneficium.11 Exstat exinde hodie apud nos beati Sidonii epistola, in qua eum declamatorie collaudavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.94 hab1092.2
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik