monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXII. <<<     >>> XXIV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXIII.

1 Cumque ad officium dominicum fuisset mancipatus, et sanctam ageret in saeculo vitam, surrexere contra eum duo presbyteri, et ablata ei omni potestate a rebus Ecclesiae, arctum ei victum et tenuem relinquentes, ad summam eum contumeliam redegere.2 Sed non longi temporis spatio inultam eius iniuriam divina voluit sustinere clementia.3 Nam unus ex his nequissimis et indignis dici presbyteris, cum ante noctem minatus fuisset eum de ecclesia velle extrahere, signum ad matutinas audiens fuisse commotum, fervens felle contra sanctum Dei, surrexit, hoc iniquo corde explere cogitans, quod die praecedente tractaverat.4 Ingressus autem in secessum suum, dum ventrem purgare nititur, spiritum exhalavit.5 Exspectabat enim puer aforis cum cereo dominum egressurum.6 Iamque advenerat lux, et satelles eius, id est alius presbyter, mittit nuntium, dicens: Veni, ne tardaveris, ut quae nobis die hesterna convenerant, pariter expleamus.7 Sed cum responsa dare differret exanimis, elevato puer velo ostii, reperit dominum super sellulam secessus defunctum.8 Unde indubitatum est non minoris criminis hunc reum esse, quam Arium illum, cui similiter in secessu fuere interna deposita per partes inferiores egesta: quia nec istud sine haeresi potest accipi, ut in Ecclesia non obediatur sacerdoti Dei, cui ad pascendum oves commissae sunt, et ille se ingerat potestati, cui neque a Deo, neque ab hominibus aliquid est commissum.9 Dehinc beatus sacerdos, uno adhuc manente nihilominus inimico, suae restituitur potestati.10 Factum est autem posthaec, ut accedente febre aegrotare coepisset: qui rogat suos, ut eum in ecclesiam ferrent.11 Cumque illuc illatus fuisset, conveniebat ad eum multitudo virorum ac mulierum, simulque etiam et infantium plangentium atque dicentium: Cur nos deseris, pastor bone, vel cui nos quasi orphanos derelinquis? Nunquid erit nobis post transitum tuum vita? nunquid erit postmodum qui nos sapientiae sale sic condiat? aut ad dominici nominis timorem talis prudentiae ratione redarguat? Haec et his similia populis cum magno fletu dicentibus, tandem sacerdos, Spiritu in se sancto influente, respondit: Nolite timere, o populi, ecce frater meus Aprunculus vivit, et ipse erit sacerdos vester.12 Qui non intelligentes, putabant eum loqui aliquid in exstasi.13 Quo migrante, presbyter ille nequam, alter ex duobus qui remanserat, protinus omnem facultatem Ecclesiae, tanquam si iam episcopus esset, inhians cupiditate, praeoccupat, dicens: Tandem respexit in me Deus, cognoscens me iustiorem esse Sidonio, largitusque est mihi hanc potestatem.14 Cumque per totam urbem superbus ferretur, adveniente die dominico, qui imminebat post transitum sancti viri, praeparato epulo, iussit cunctos cives in domo ecclesiae invitari: despectisque senioribus, primus recumbit in toro.15 Cui oblato pincerna poculo, ait: Domine mi, vidi somnium, quod si permittis edicam: Videbam hac nocte dominica, et ecce erat domus magna, et in domo erat thronus positus, in quo quasi iudex residebat, cunctis potestate praestantior: cui assistebant multi sacerdotum in albis vestibus, sed et promiscuae populorum turbae valde innumerabiles.16 Verum cum haec trepidus contemplarer, conspicio eminus inter eos beatum astare Sidonium, et cum presbytero illo tibi carissimo, qui ante hos paucos annos de hoc mundo migravit, attente litigantem.17 Quo devicto, iubet rex ut in imis carceris angustiis retrudatur; ablatoque isto, contra te iterum insurgere, dicens te in eo scelere, propter quod ille prior damnatus fuerat, fuisse participem.18 Verum ubi iudex, quem ad te transmitteret, sollicite coepit inquirere, ego me inter reliquos occulere coepi, et a tergo steti, tractans apud memetipsum, ne forte ego, qui notus sum homini, mittar.19 Dum haec mecum tacitus volverem, amotis omnibus remansi solus in publico: vocatusque a iudice, propius accedo.20 Cuius virtutem atque splendorem contuens, coepi hebes effectus titubare prae metu.21 Et ille: Ne timeas, puer, inquit: sed vade, dic presbytero illi: Veni ad respondendam causam, quia Sidonius te accersiri deprecatus est.22 Tu vero ne moram facias ad eundum, quia sub grandi testificatione mihi praecepit rex ille tibi haec loqui, dicens: Si tacueris, morte pessima morieris.23 Haec eo loquente, exterritus presbyter, elapso de manu calice, reddidit spiritum: ac de recubitu ablatus mortuus sepulturae mandatus est, possessurus infernum cum satellite suo.24 Tale iudicium super contumaces clericos Dominus in hunc praetulit mundum, ut unus Arii sortiretur mortem; alius, tanquam Simon Magus, apostoli sancti oratione ab excelsa arce superbiae praeceps allideretur.25 Qui non ambiguntur pariter possidere tartarum, qui simul egerunt nequiter contra sanctum episcopum suum.26 Interea cum iam terror Francorum resonaret in his partibus, et omnes eos amore desiderabili cuperent regnare, sanctus Aprunculus, Lingonicae civitatis episcopus, apud Burgundiones coepit haberi suspectus.27 Cumque odium de die in diem cresceret, iussum est ut clam gladio feriretur.28 Quo ad eum perlato nuntio, nocte a castro Divionensi per murum demissus, Arvernis advenit, ibique iuxta verbum Domini, quod posuit in ore sancti Sidonii, undecimus datus est episcopus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.94 hab1092.2

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXII. <<<     >>> XXIV.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIII.