monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XXI. <<<     >>> XXIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XXII.

1 Sanctus vero Sidonius tantae facundiae erat, ut plerumque ex improviso luculentissime quae voluisset, nulla obsistente mora componeret.2 Contigit autem quadam die, ut ad festivitatem basilicae monasterii, cuius supra meminimus, invitatus accederet; ablatoque sibi nequiter libello, per quem sacrosancta solemnia agere consueverat, ita paratus a tempore cunctum festivitatis opus explicuit, ut ab omnibus miraretur, nec putaretur ab astantibus ibidem hominem locutum fuisse, sed angelum.3 Quod in praefatione libri, quem de Missis ab eo compositis coniunximus, plenius declaravimus.4 Cum autem esset magnificae sanctitatis, atque, ut diximus, ex senatoribus primis, plerumque, nesciente coniuge, vasa argentea auferebat a domo, et pauperibus erogabat.5 Quod illa cum cognosceret, scandalizabatur in eum: sed tamen dato egenis pretio, species domui restituebat.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.94 hab1092.2