monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XIX. <<<     >>> XXI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XX.

1 Eorichus autem Gotthorum rex, Victorium ducem super septem civitates praeposuit, anno quarto decimo regni sui.2 Qui protinus Arvernis adveniens, civitatem addere voluit: unde et cryptae illae usque hodie perstant ad basilicam sancti Iuliani, et columnas, quae sunt in aede positae, exhiberi iussit.3 Basilicam sancti Laurentii et sancti Germani Licaniacensis vici iussit aedificari.4 Fuit autem Arvernis annis novem.5 Super Eucherium vero senatorem calumnias devolvit: quem in carcere positum nocte extrahi iussit, ligatumque iuxta parietem antiquum, ipsum parietem super eum elidi iussit.6 Ipse vero dum nimium esset in amore mulierum luxuriosus, et ab Arvernis vereretur interfici, Romam aufugit: ibique similem tentans exercere luxuriam, lapidibus est obrutus.7 Post cuius excessum regnavit Eorichus annos quatuor: obiit autem anno vigesimo septimo regni sui.8 Fuit etiam et tunc terraemotus magnus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.93 hab1092.1

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik