monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XVII. <<< >>> XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XVIII.
1 Igitur Childericus Aurelianis pugnas egit; Adouacrius vero cum Saxonibus Andegavos venit.2 Magna tunc lues populum devastavit.3 Mortuus est autem Aegidius, et reliquit filium, Syagrium nomine.4 Quo defuncto, Adouacrius de Andegavo et aliis locis obsides accepit.5 Britanni de Biturica a Gotthis expulsi sunt, multis apud Dolensem vicum peremptis: Paulus vero comes cum Romanis ac Francis, Gotthis bella intulit et praedas egit.6 Veniente vero Adouacrio Andegavis, Childericus rex sequenti die advenit, interemptoque Paulo comite, civitatem obtinuit.7 Magno ea die incendio domus ecclesiae concremata est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.91
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik