monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XVI. <<<     >>> XVIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XVII.

1 Cuius coniux basilicam sancti Stephani suburbano murorum aedificavit.2 Quam cum fucis colorum adornare vellet, tenebat librum in sinu suo, legens historias actionum antiquorum, pictoribus indicans quae in parietibus fingere deberent.3 Factum est autem quadam die, ut sedente illa in basilica, ac legente, adveniret quidam pauper ad orationem et aspiciens eam in veste nigra, senio iam provectam, putavit esse unam de egentibus, protulitque quadram panis, et posuit in sinu eius, et abscessit.4 Illa vero non dedignans munus pauperis, qui personam eius non intellexit, accepit et gratias egit, reposuitque, hanc suis epulis anteponens, et benedictionem ex ea singulis diebus sumens, donec expensa est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.91