monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XV. <<< >>> XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XVI.
1 Sanctus vero Namatius, post obitum Rustici episcopi, apud Arvernos in diebus illis octavus erat episcopus.2 Hic ecclesiam quae nunc constat, et senior infra muros civitatis habetur, suo studio fabricavit, habentem in longum pedes centum quinquaginta, in latum pedes sexaginta, in altum infra capsum usque cameram, pedes quinquaginta: inante absidem rotundam habens, ab utroque latere ascellas eleganti constructas opere, totumque aedificium in modum crucis habetur expositum.3 Habet fenestras quadraginta duas, columnas septuaginta, ostia octo.4 Terror namque ibidem Dei, et claritas magna conspicitur; et vere plerumque inibi odor quasi aromatum suavissimus advenire a religiosis sentitur.5 Parietes ad altarium, opere sarsurio, ex multo marmorum genere exornatos habet.6 Exacto ergo in duodecimo anno beatus pontifex aedificio, Bononiam civitatem Italiae sacerdotes dirigit, ut ei reliquias sanctorum Vitalis et Agricolae exhibeant, quos pro nomine Christi Dei nostri, manifestissime crucifixos esse cognovimus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.91