monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XIII. <<<     >>> XV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XIV.

1 Apud urbem vero Turonicam, defuncto Eustochio episcopo, septimo decimo sacerdotii sui anno, quintus post beatum Martinum Perpetuus ordinatur.2 Qui cum virtutes assiduas ad sepulcrum eius fieri cerneret, cellulam quae super eum fabricata fuerat, videns parvulam, indignam talibus miraculis iudicavit.3 Qua submota, magnam ibi basilicam, quae usque hodie permanet, fabricavit: quae habetur a civitate passus quingentos quinquaginta.4 Habet in longum pedes centum sexaginta, in latum sexaginta: habet in altum usque ad cameram pedes quadraginta quinque; fenestras in altario triginta duas, in capso viginti, columnas quadraginta unam.5 In toto aedificio fenestras quinquaginta duas, columnas centum viginti; ostia octo, tria in altario, quinque in capso.6 Solemnitas enim ipsius basilicae triplici virtute pollet: id est dedicatione templi, translatione corporis sancti, vel ordinatione eius episcopatus.7 Hanc enim quarto nonas Iulias observabis: depositionem vero eius tertio idus Novembris esse cognoscas.8 Quod si fideliter celebraveris, et in praesenti saeculo, et in futuro, patrocinia beati antistitis promereberis.9 Et quoniam camera cellulae illius prioris eleganti opere fuerat fabricata, indignum duxit sacerdos, ut opera eius deperirent: sed in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli aliam construxit basilicam, in qua cameram illam affixit.10 Multas et alias basilicas aedificavit, quae usque hodie in Christi nomine constant.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.90

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik