monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XII. <<< >>> XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XIII.
1 Apud Arvernum vero post transitum sancti Artemii, Venerandus e senatoribus episcopus ordinatur: Qualis autem fuerit hic pontifex, testatur Paulinus dicens: « Si enim hos videas dignos Domino sacerdotes, vel Exsuperium Tolosae, vel Simplicium Viennae, vel Amandum Burdegalae, vel Diogenianum Albigae, vel Dynamium Ecolismae, vel Venerandum Arvernis, vel Alithium Cadurcis, vel nunc Pegasium Petrocoriis, utcumque se habent saeculi mala, videbis profecto dignissimos totius sanctitatis ac fidei, religionisque custodes.2 » Hic in ipsa dominici Natalis vigilia transisse refertur.3 Mane autem facto, processio solemnitatis funeris eius obsequium fuit: post cuius obitum foeda apud cives pro episcopatu intentio vertebatur.4 Cumque partes inter se divisae, alium aliumque erigere vellent, magna collisio erat populis.5 Residentibus tamen episcopis die dominica, mulier quaedam velata atque devota Deo, audenter ad eos ingreditur, quae ait: Audite me, sacerdotes Domini.6 Scitote enim, quod non est in his beneplacitum Deo, quos hi ad sacerdotium elegere.7 Ecce enim Dominus hodie ipse sibi providebit antistitem.8 Itaque nolite conturbare neque collidere populum, sed patientes estote parumper: Dominus enim nunc dirigit, qui regat Ecclesiam hanc.9 His itaque mirantibus haec verba, subito Rusticus nomine, qui erat ex ipsa urbis Arvernis dioecesi presbyter, advenit: ipse enim iam mulieri per visionem fuerat indicatus.10 Quo viso ait: En ipsum quem elegit Dominus; ecce qualem vobis Dominus pontificem destinavit: hic ordinetur episcopus.11 Haec ea loquente, omnis populus cuncta intentione postposita, clamavit dignum ac iustum esse.12 Qui in cathedra positus, septimus in eodem loco pontificatus honorem, populo gaudente, suscepit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.90