monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , XI. <<<     >>> XIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., XII.

1 Childericus vero cum esset nimia in luxuria dissolutus, et regnaret super Francorum gentem, coepit filias eorum stuprose detrahere.2 Illi quoque ob hoc indignantes, de regno eum eiiciunt.3 Comperto autem quod eum etiam interficere vellent, Thoringiam petiit, relinquens ibi hominem sibi carum, qui virorum furentium animos verbis lenibus mollire possit, dans etiam signum quando redire possit in patriam: id est, diviserunt simul unum aureum, et unam quidem partem secum detulit Childericus, aliam vero amicus eius retinuit, dicens: Quandoquidem hanc partem tibi misero, partesque coniunctae unum effecerint solidum, tunc tu securo animo in patriam repedabis.4 Abiens ergo in Thoringiam, apud regem Bisinum uxoremque eius Basinam latuit: denique Franci, hoc eiecto, Aegidium sibi, quem superius magistrum militum a republica missum diximus, unanimiter regem asciscunt.5 Qui cum octavo anno super eos regnaret, amicus ille fidelis, pacatis occulte Francis, nuntios ad Childericum, cum parte illa divisi solidi quam retinuerat, mittit.6 Ille vero certa cognoscens indicia, quod a Francis desideraretur, ipsis etiam rogantibus, a Thoringia regressus, in regno suo est restitutus.7 His ergo regnantibus simul, Basina illa, quam supra memoravimus, relicto viro suo, ad Childericum venit.8 Qui cum sollicite interrogaret, qua de causa ad eum de tanta regione venisset, respondisse fertur: Novi, inquit, utilitatem tuam, quod sis valde strenuus: ideoque veni ut habitem tecum; nam noveris, si in transmarinis partibus aliquem cognovissem utiliorem te, expetissem utique cohabitationem eius.9 At ille gaudens, eam sibi in coniugio copulavit: quae concipiens peperit filium, vocavitque nomen eius Chlodovechum.10 Hic fuit magnus, et pugnator egregius.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.87

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik