monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , VIII. <<< >>> X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., IX.
1 De Francorum vero regibus, quis fuerit primus a multis ignoratur.2 Nam cum multa de eis Sulpicii Alexandri narret Historia, non tamen regem primum eorum ullatenus nominat, sed duces eos habuisse dicit: quae tamen de eisdem referat, memorare videtur.3 Nam cum dicit Maximum intra Aquileiam, amissa omni spe imperii, quasi amentem residere, adiungit: « Eo tempore Genobaude, Marcomere, et Sunnone ducibus, Franci in Germaniam prorupere, ac pluribus mortalium limite irrupto caesis, fertiles maxime pagos depopulati, Agrippinensi etiam Coloniae metum incussere.4 Quod ubi Treveris perlatum est, Nannenus et Quintinus militiae magistri, quibus infantiam filii et defensionem Galliarum Maximus commiserat, collecto exercitu apud Agrippinam convenere.5 Sed onusti praeda hostes, provinciarum opima depopulati, Rhenum transiere, pluribus suorum in Romano relictis solo, ad repetendam depopulationem paratis, cum quibus congressus Romanis accommodus fuit, multis Francorum apud Carbonariam ferro peremptis.6 Cumque consultaretur de successu, an in Franciam transire deberent, Nannenus abnuit, quia non imparatos et in locis suis indubie fortiores tuturos sciebat.7 Quod cum Quintino et reliquis viris militaribus displicuisset, Nanneno Mogontiacum reverso, Quintinus cum exercitu circa Nivisium castellum Rhenum transgressus, secundis a fluvio castris, casas habitatoribus vacuas atque ingentes vicos destitutos offendit.8 Franci enim, simulato metu, se in remotiores saltus receperant, concidibus per extrema silvarum procuratis.9 Itaque universis domibus exustis, in quas saevire stoliditas ignava victoriae consummationem reponebat, noctem sollicitam milites sub armorum onere duxerant.10 Ac primo diluculo, Quintino praelii duce ingressi saltus, in medium fere diem implicantes se erroribus viarum, toto pervagati sunt: tandem cum ingentibus septis omnia a solido clausa offendissent, in palustres campos, qui silvis iungebantur, prorupere: molientibus, hostium rari apparuere: qui coniunctis arborum truncis, vel concidibus superstantes, velut e fastigiis turrium, sagittas tormentorum ritu effudere illitas herbarum venenis, ut summae cuti, neque lethalibus inflicta locis vulnera, haud dubiae mortes sequerentur.11 Dehinc maiori multitudine hostium circumfusus exercitus, in aperta camporum, quae libera Franci reliquerant, avide effusus est: ac primi equites voraginibus immersi, permixtis hominum iumentorumque corporibus, ruina invicem suorum oppressi sunt.12 Pedites etiam, quos nulla onera equorum calcaverant, implicati limo, aegre explicantes gressum, rursus se, qui paulo ante vix emerserant, silvis trepidantes occulebant.13 Perturbatis ergo ordinibus, caesae legiones, Heraclio Iovinianorum tribuno, ac pene omnibus qui militibus praeerant, exstinctis, paucis effugium tutum nox et latibula silvarum praestitere.14 » Haec in tertio Historiae libro narravit.15 In quarto vero libro, cum de interfectione Victoris filii Maximi tyranni narraret, ait: « Eo tempore Carietto et Syrus in locum Nanneni subrogati, in Germania cum exercitu opposito Francis diversabantur.16 » Et post pauca, cum Franci de Germania praedas tulissent, adiecit: « Nihil Arbogastes differre volens, commonet Caesarem poenas debitas a Francis exigendas, nisi universa quae superiori anno caesis legionibus diripuerant, confestim restituerent, auctoresque belli traderent, in quos violatae pacis perfidia puniretur.17 » Haec acta, cum duces essent, retulit, et deinceps ait: « Post dies pauculos, Marcomere et Sunnone Francorum regalibus, transacto cursim colloquio, impetratisque.18 ex more obsidibus, ad hiemandum Treveris concessit.19 » Cum autem eos regales vocet, nescimus utrum reges fuerint, an vices tenuerint regum.20 Idem tamen scriptor, cum necessitates Valentiniani Augusti commemorat, haec adiungit: « Dum diversa in Oriente per Thracias geruntur, in Gallia status publicus perturbatur.21 Clauso apud Viennam palatii aedibus principe Valentiniano, et pene infra privati modum redacto, militaris rei cura Francis satellitibus tradita, civilia quoque officia transgressa in coniurationen.22 Arbogastis: nullusque ex omnibus sacramentis militiae obstrictis reperiebatur, qui familiari principis sermoni aut iussis obsequi auderet.23 Dehinc refert, quod eodem anno Arbogastes Sunnonem et Marcomerem subregulos Francorum gentilibus odiis insectans, Agrippinam rigente maxime hieme petiit: ratus tuto omnes Franciae recessus penetrandos urendosque, cum decussis foliis nudae atque arentes silvae insidiantes occulere non possent.24 Collecto ergo exercitu, transgressus Rhenum, Bricteros ripae proximos, pagum etiam quem Chamani incolunt, depopulatus est, nullo unquam occursante, nisi quod pauci ex Ampsuariis et Chatiis Marcomere duce in ulterioribus collium iugis apparuere.25 » Iterum hic relictis tam ducibus quam regalibus, aperte Francos regem habere designat, huiusque nomen praetermittens, ait: « Dehinc Eugenius tyrannus suscepto expeditionali procinctu, Rheni limitem petit, ut cum Alamannorum et Francorum regibus, vetustis foederibus ex more initis, immensum ea tempestate exercitum gentibus feris ostentaret.26 » Haec suprascriptus historiographus de Francis disseruit.27 Renatus Profuturus Frigeridus, cuius iam supra meminimus, cum Romam refert a Gotthis captam atque subversam, ait: « Interea Respendial rex Alamannorum, Goare ad Romanos transgresso, de Rheno agmen suorum convertit, Vandalis Francorum bello laborantibus, Godegisilo rege absumpto, acie viginti ferme millibus ferro peremptis, cunctis Vandalorum ad internecionem delendis, ni Alanorum vis in tempore subvenisset.28 » Movet nos haec causa, quod cum aliarum gentium reges nominat, cur non nominet et Francorum.29 Tamen cum ait, quod Constantinus, assumpta tyrannide, Constantium filium ad se de Hispaniis venire iussisset, ita disseruit; « Accito Constantinus tyrannus de Hispaniis Constante filio, itemque tyranno, quo de summa rerum consultarent praesentes, factum est ut Constans, instrumento aulae et coniuge sua Caesaraugustae dimissis, Gerontio intra Hispanias omnibus creditis, ad patrem continuato itinere decurreret.30 Qui ubi in unum venere, interiectis diebus plurimis, nullo ex Italia metu, Constantinus gulae et ventri deditus, redire ad Hispanias filium monet.31 Qui praemissis agminibus, dum cum patre resideret, ab Hispania nuntii commeant, a Gerontio Maximum, unum e clientibus suis, imperio praeditum, atque in se comitatu gentium barbararum accinctum parari.32 Quo exterriti, Edobecco ad Germanas gentes praemisso, Constans, et praefectus iam Decimus Rusticus ex officiorum magistro petunt Gallias cum Francis et Alamannis, omnique militum manu, ad Constantinum iamiamque redituri.33 Item cum Constantinum obsideri scribit, ita dicit: Vix dum quartus obsidionis Constantini mensis agebatur, cum repente ex ulteriori Gallia nuntii veniunt, Iovinum assumpsisse ornatus regios, et cum Burgundionibus, Alamannis, Francis, Alanis, omnique exercitu imminere obsidentibus.34 Ita acceleratis moris, reserata urbe Constantinus deditur.35 Confestimque ad Italiam directus, missis a principe obviam percussoribus, supra Mincium flumen capite truncatus est.36 Et post pauca idem refert: Hisdem diebus praefectus tyrannorum Decimus Rusticus, Agroetius ex primicerio notariorum Iovini, multique nobiles apud Arvernos capti a ducibus Honorianis,, et crudeliter interempti sunt.37 Treverorum civitas a Francis direpta, incensaque est secunda irruptione.38 » Cum autem Asterius codicillis imperialibus patriciatum sortitus fuisset, haec adiungit: « Eodem tempore Castinus domesticorum comes, expeditione in Francos suscepta, ad Gallias mittitur.39 » Haec hi de Francis dixere.40 Orosius autem et ipse historiographus in septimo operis sui libro, ita commemorat: « Stilico congregatis gentibus Francos proterit, Rhenum transit, Gallias pervagatur, et ad Pyrenaeos usque perlabitur.41 » Hanc nobis notitiam de Francis memorati historici reliquere, regibus non nominatis.42 Tradunt enim multi eosdem de Pannonia fuisse digressos.43 Et primum quidem littora Rheni amnis incoluisse: dehinc transacto Rheno, Thoringiam transmeasse: ibique iuxta pagos vel civitates, reges crinitos super se creavisse, de prima, et ut ita dicam, nobiliori suorum familia.44 Quod postea probatum Chlodovechi victoriae tradidere, idque in sequenti digerimus.45 Nam et in consularibus legimus Theodomerem regem Francorum, filium Richimeris quondam, et Aschilam matrem eius, gladio interfectos.46 Ferunt etiam tunc Chlogionem utilem ac nobilissimum in gente sua, regem Francorum fuisse, qui apud Dispargum castrum habitabat, quod est in termino Thoringorum.47 In his autem partibus, id est ad meridionalem plagam, habitabant Romani usque Ligerim fluvium.48 Ultra Ligerim vero Gotthi dominabantur.49 Burgundiones quoque Arianorum sectam sequentes, habitabant trans Rhodanum, qui adiacet civitati Lugdunensi.50 Chlogio autem missis exploratoribus ad urbem Camaracum, perlustrata omnia ipse secutus, Romanos proterit, civitatem apprehendit: in qua paucum tempus residens, usque Suminam fluvium occupavit.51 De huius stirpe quidam Merovechum regem fuisse asserunt, cuius fuit filius Childericus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.77
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , VIII. <<< >>> X.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik