monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , VII. <<< >>> IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., VIII.
1 Igitur his ita digestis ac per ordinem expletis, quid de Aetio supra memorato Renati Frigeridi narrat Historia tacere nefas putavi.2 Nam cum in duodecimo Historiarum libro referat, post divi Honorii excessum, Valentinianum puerulum, uno tantum Instro peracto, a consobrino Theodosio imperatorem fuisse creatum, et apud urbem Romam tyrannum Ioannem in imperium surrexisse, legatosque eius a Caesare dicat fuisse despectos, adiecit: « Dum haec ita gererentur, legati ad tyrannum reversi sunt, mandata atrociora portantes: quibus permotus Ioannes, Aetium id temporis curam palatii gerentem, cum ingenti auri pondere ad Chunos transmittit, notos sibi obsidiatus sui tempore, et familiari amicitia devinctos, cum mandatis huiusmodi: Cum primum partes adversae Italiam ingressae forent, ipsi a tergo adorirentur, se a fronte venturum.3 Et quia de hoc viro consequenter plura memoranda sunt, eius genus moresque ordiri placet.4 Gaudentius pater, Scythiae provinciae primoris loci, a domesticatu exorsus militiam, usque ad magisterii equitum culmen provectus est.5 Mater Itala, nobilis ac locuples femina.6 Aetius filius, a puero praetorianus, tribus annis Alarici obses, dehinc Chunorum; post haec Carpilionis gener, ex comite domesticorum, et Ioannis curam palatii gerere coepit.7 Medii corporis, virilis habitudinis decenter formatus, quo neque infirmitudini esset neque oneri, animo alacer, membris vegetus, eques promptissimus, sagittarum iactu peritus, conto impiger, bellis aptissimus, pacis artibus celebris; nullius avaritiae, minimae cupiditatis, bonis animi praeditus, nec impulsoribus quidem pravis ab instituto suo devians, iniuriarum patientissimus, laboris appetens, impavidus periculorum, famis sitisque atque vigiliarum tolerantissimus.8 Cui ab ineunte aetate praedictum liquet, quantae potentiae fatis destinaretur, temporibus suis locisque celebrandus.9 » Haec supradictus historiographus de Aetio narrat.10 Adultus autem Valentinianus imperator, metuens ne se per tyrannidem Aetius opprimeret, eum nullis causis exstantibus interemit.11 Ipse postmodum Augustus, dum in Campo Martio pro tribunali residens, concionaretur ad populum, Occylla buccellarius Actii ex adverso veniens, eum gladio perfodit.12 Talis utrisque exstitit finis.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.75
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik