monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , VI. <<< >>> VIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., VII.
1 Attila vero Chunorum rex, a Mettensi urbe egrediens, cum multas Galliarum civitates opprimeret, Aurelianis aggreditur, eamque maximo arietum impulsu nititur expugnare.2 Erat autem eo tempore beatissimus Anianus, in supradicta urbe episcopus, vir eximiae prudentiae, ac laudabilis sanctitatis, cuius virtutum gesta nobiscum fideliter retinentur.3 Cumque inclusi populi suo pontifici quid agerent acclamarent, ille fisus in Deo, monet omnes in orationem prosterni, et cum lacrymis praesens semper in necessitatibus Domini auxilium implorare.4 Denique his ut praeceperat deprecantibus, ait sacerdos: Aspicite de muro civitatis, si Dei miseratio iam succurrat.5 Suspicabatur enim per Domini misericordiam Aetium advenire, ad quem et Arelatem abierat prius, suspectus futuri.6 Aspicientes autem de muro, neminem viderunt.7 Et ille: Orate, inquit, fideliter; Dominus enim liberabit vos hodie.8 Orantibus autem illis ait: Aspicite iterum.9 Et cum aspexissent, neminem viderunt qui ferret auxilium.10 Ait eis tertio: Si fideliter petitis, Dominus velociter adest.11 At illi cum fletu et eiulatu magno Domini misericordiam implorabant.12 Exacta quoque oratione, tertio iuxta senis imperium aspicientes de muro, viderunt a longe quasi nebulam de terra consurgere.13 Quod renuntiantes, ait sacerdos: Domini auxilium est.14 Interea iam trementibus ab impetu arietum muris, iamque ruituris, ecce Aetius venit, et Theodorus Gotthorum rex, ac Thorismodus filius eius cum exercitibus suis ad civitatem accurrunt, adversumque hostem eiiciunt, repelluntque.15 Itaque liberata obtentu beati antistitis civitate, Attilanem fugant, qui Mauriacum campum adiens, se praecingit ad bellum.16 Quod hi audientes, se contra eum viriliter praeparant.17 His diebus Romam sonus adiit, Aetium in maximo discrimine inter phalangas hostium laborare.18 Quo audito uxor eius anxia atque moesta, assidue basilicam sanctorum Apostolorum adibat, atque ut virum suum de hac via reciperet sospitem precabatur.19 Quae cum die noctuque haec ageret, quadam nocte homo pauperculus, crapulatus a vino, in angulo basilicae beati Petri apostoli obdormivit.20 Clausis autem ex more ostiis, a custodibus non est eiectus: de nocte vero consurgens, relucentibus per tota aedis spatia lychnis, pavore perterritus, quaerit aditum foris ut evaderet.21 Verum ubi primi atque alterius ostii claustra pulsat, et obserata cuncta cognoscit, solo decubuit, trepidus praestolans locum, ut convenientibus ad matutinos hymnos populis, hic liber abscederet.22 Interea vidit duas personas se invicem venerabiliter salutantes, sollicitosque de suis esse prosperitatibus.23 Tunc qui erat senior, ita exorsus est: Uxoris Aetii lacrymas diutius sustinere non patior.24 Petit enim assidue, ut virum suum de Galliis reducam incolumem, cum aliud exinde fuisset apud divinum iudicium praefinitum: sed tamen obtinui immensam pietatem pro vita illius.25 Et ecce nunc illuc propero, viventem eum exinde reducturus.26 Verumtamen obtestor, ut qui haec audierit sileat, arcanumque Dei vulgare non audeat, ne pereat velociter a terra.27 Ille autem haec audiens, silere non potuit: sed mox illucescente coelo, omnia quae audierat matrifamiliae pandit: expletisque sermonibus lumine caruit oculorum.28 Igitur Aetius cum Gotthis Francisque coniunctus, adversus Attilanem confligit.29 At ille ad internecionem vastari suum cernens exercitum, fuga dilabitur.30 Theodorus vero Gotthorum rex huic certamini succubuit.31 Nam nullus ambigat Chunorum exercitum obtentu memorati antistitis fuisse fugatum.32 Verumtamen Aetius patricius cum Thorismodo victoriam obtinuit, hostesque delevit.33 Expletoque bello, ait Aetius Thorismodo: Festina velociter redire in patriam ne insistente germano, patris regno priveris.34 Haec ille audiens, cum velocitate discessit, quasi anticipaturus fratrem, et prior patris cathedram adepturus.35 Simili et Francorum regem dolo fugavit.36 Illis autem recedentibus, Aetius spoliato campo, victer in patriam cum grandi est reversus spolio.37 Attila vero cum paucis reversus est, nec multo post Aquileia a Chunis capta, incensa atque diruta, Italia pervagata atque subversa est.38 Thorismodus, de quo supra meminimus, Alanos bello edomuit: ipse deinceps, post multas lites et bella, a fratribus oppressus ac iugulatus interiit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.71
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , VI. <<< >>> VIII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VII.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik