monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , IV. <<< >>> VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., V.
1 Igitur rumor erat Chunos in Gallias velle prorumpere.2 Erat autem tunc temporis apud Tungros oppidum Aravatius eximiae sanctitatis episcopus, qui vigiliis ac ieiuniis vacans, crebro lacrymarum imbre perfusus, Domini misericordiam precabatur, ne unquam gentem hanc incredulam, seque semper indignam, in Gallias venire permitteret.3 Sed sentiens per spiritum, pro delictis populi, sibi hoc non fuisse concessum, consilium habuit expetendi urbem Romanam; scilicet, ut adiunctis sibi apostolicae virtutis patrociniis, quae humiliter ad Dominum flagitabat, mereretur facilius obtinere.4 Accedens ergo ad beati apostoli tumulum, deprecabatur auxilium bonitatis eius, in multa abstinentia, maxima inedia se consumens; ita ut biduo triduoque sine ullo cibo potuque maneret, nec esset intervallum aliquod, in quo ab oratione cessaret.5 Cumque ibi per multorum dierum spatia in tali afflictione moraretur, fertur hoc a beato apostolo accepisse responsum: Quid me, vir sanctissime, inquietas? Ecce enim apud Domini deliberationem prorsus sancitum est Chunos in Gallias advenire, easque maxima tempestate debere depopulari.6 Non igitur sume consilium, accelera velociter, ordina domum tuam, sepulturam compone: require linteamina munda.7 Ecce enim migrabis a corpore, nec videbunt oculi tui mala quae facturi sunt Chuni in Galliis, sicut locutus est Dominus Deus noster.8 Hoc a sancto apostolo pontifex responso suscepto, iter accelerat, Galliasque velociter repetit: veniensque ad urbem Tungrorum, quae erant necessaria sepulturae secum citius levat: valedicensque clericis, ac reliquis civibus urbis, denuntiat cum fletu et lamentatione, quia non visuri essent ultra faciem illius.9 At illi cum ululatu magno et lacrymis eum prosequentes, supplicabant humili prece, dicentes: Ne derelinquas nos, pater sancte; ne obliviscaris nostri, pastor bone.10 Sed cum eum fletibus revocare non possent, accepta benedictione cum osculis redierunt.11 Hic vero ad Traiectensem urbem accedens, modica pulsatus febre recessit a corpore; ablutusque a fidelibus, iuxta ipsum aggerem publicum est sepultus.12 Cuius beatum corpus qualiter post multorum temporum spatia sit translatum, in libro Miraculorum scripsimus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.71