monumenta.ch > Gregorius Turonensis > III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , II. <<<     >>> IV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., III.

1 Sed quoniam eorum tempore persecutio in Christianos invaluit, sicut superius mentio facta est, videtur et aliqua ex his quae circa Dei Ecclesias intulerunt, vel quemadmodum de regno expulsi sint, memorare.2 Defuncto igitur Trasamundo, post scelera quae in sanctis Dei exercuit, Hunericus mente crudelior Africanum occupat regnum, atque ex electione Vandalorum ipsis praeponitur.3 Cuius sub tempore quanti Christianorum populi pro ipso Christi sacratissimo nomine caesi sint, ab hominibus non potest comprehendi.4 Testis est tamen Africa quae misit, et Christi dextera, quae gemmis immarcescibilibus coronavit.5 Legimus tamen quorumdam ipsorum martyrum passiones, ex quibus quaedam replicanda sunt, ut ad ea quae spopondimus veniamus.6 Igitur Cyrola falso vocatus episcopus, haereticorum tunc maximus habebatur assertor.7 Cumque ad persequendum Christianos rex per diversa transmitteret, sanctum Eugenium episcopum, virum inenarrabili sanctitate, qui tunc ferebatur magnae prudentiae esse, in suburbano civitatis suae reperit persecutor: quem ita violenter rapuit, ut nec ad hortandum gregem Christicolum abire permitteret.8 Ille vero cum se videret abduci, epistolam civibus pro custodienda fide catholica hoc modo transmisit: « Dilectissimis et in Christi amore dulcissimis filiis et filiabus Ecclesiae mihi a Deo commissae, Eugenius episcopus. 9 « Regalis emanavit auctoritas, et pro exercenda fide catholica, edicto nos a Carthagine venire praecepit.10 Et ideo ne abiens a vobis Ecclesiam Dei in ambiguo, hoc est in suspenso, dimitterem, aut oves Christi non verus pastor silentio relinquerem, necessarium duxi has pro me vicarias vestrae dirigere sanctitati: in quibus non sine lacrymis peto, hortor, moneo, et satis abundeque obtestor per Dei maiestatem, et per tremendum iudicii diem, atque adventus Christi terribilem claritatem, ut fixius teneatis catholicam fidem, asserentes Filium Patri esse aequalem, et Spiritum sanctum eamdem habere cum Patre et Filio deitatem.11 Servate itaque unici baptismatis gratiam, custodientes chrismatis unctionem.12 Nemo post aquam revertatur ad aquam, renatus ex aqua.13 Nutu enim Dei sal ex aqua conficitur; sed si in aquam redactum fuerit, omnis species eius confestim evacuatur.14 Unde non immerito Dominus in Evangelio ait: Si sal infatuatum fuerit, in quo salietur (Matth. V, 13)? Et utique hoc est infatuari, velle secundo condiri, cum semel factum sufficiat.15 Non audistis Christum dicentem: Qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lavandi (Ioan. XIII, 10)? Ideoque, fratres, et filii, filiaequae meae in Domino, non vos contristet absentia mea, quia si catholicae disciplinae adhaereatis, ego vos nec longinquitate aliqua obliviscar, nec morte a vobis divellar.16 Scitote quia quocumque me fecerint dividi agones, mecum est palma; si ad exsilium abiero, beati Ioannis evangelistae exemplum habeo; si ad mortis exitium, Vivere mihi Christus est, et mori lucrum (Philipp. I, 21).17 Si rediero, fratres, implebit Deus desiderium vestrum.18 Attamen sufficit modo, quod vobis non tacui: monui, instruxi, quomodo potui; ideoque immunis sum a sanguine omnium pereuntium; et scio quia adversus eos legentur litterae istae ante tribunal Christi, cum venerit reddere unicuique secundum opera sua.19 Si reversus fuero, fratres, videbo vos in hac vita: si non reversus fuero, videbo vos in futura.20 Dico tamen vobis, Valete, orate pro nobis, et ieiunate: quia ieiunium et eleemosyna semper Dominum ad misericordiam deflexerunt.21 Mementote esse scriptum in Evangelio: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: timete autem eum, qui postquam occiderit corpus, habet potestatem et animam et corpus perdere et mittere in gehennam (Matth. X, 2).22 » Ductus itaque sanctus Eugenius ad regem, cum illo Arianorum episcopo pro fide catholica decertavit.23 Cumque eum de sanctae Trinitatis mysterio potentissime devicisset, et insuper multas per eum virtutes Christus ostenderet, in maiorem insaniam idem episcopus, invidia inflammante, succenditur.24 Erant enim tunc temporis cum sancto Eugenio viri prudentissimi atque sanctissimi, Vindemialis et Longinus episcopi, pares gradu, et virtute non impares.25 Nam sanctus Vindemialis eo tempore ferebatur mortuum suscitasse; Longinus autem multis infirmis salutem tribuit.26 Eugenius quoque non solum visibilium oculorum caecitatem, sed etiam mentium depellebat.27 Quod cernens ille nequam Arianorum epicopus, vocatum ad se quemdam hominem, ab illo quo ipse vivebat errore deceptum, ait: Non patior, quod hi episcopi multa in populo signa depromunt, illosque cuncti me neglecto sequuntur.28 Acquiesce nunc his quae praecipio, et acceptis quinquaginta aureis, sede in platea, per quam nobis est transitus, et manum super clausos oculos ponens, me praetereunte cum reliquis, exclama in magna virtute, dicens: Te, beatissime Cyrola, nostrae religionis antistes, deprecor, ut respiciens manifestes gloriam ac virtutem tuam, ut oculos meos aperiens merear lucem videre quam perdidi.29 Qui iussa complens, residensque in platea, transeunte haeretico cum sanctis Dei, iste qui Deum irridere cogitabat, exclamat in magna virtute, dicens: Audi me, beatissime Cyrola; audi me, sancte sacerdos Dei: respice caecitatem meam.30 Experiar ego medicamenta quae saepe caeci reliqui a te meruerunt, quae leprosi experti sunt, quae ipsi etiam mortui praesenserunt.31 Adiuro te per ipsam virtutem quam habes, ut mihi desideratam restituas lucem, quia gravi sum caecitate percussus.32 Veritatem enim nesciens, verum dicebat: quia caecaverat eum cupiditas, et virtutem Dei omnipotentis irridere per pecuniam aestimabat.33 Tunc haereticorum episcopus paululum se divertit, quasi in virtute triumphaturus, elatus vanitate atque superbia, posuit manum suam super oculos eius, dicens: Secundum fidem nostram, qua recte Deum credimus, aperiantur oculi tui.34 Et mox ut hoc nefas erupit, risus mutatur in planctum, et dolus episcopi est patefactus in publico: nam tantus dolor oculos miseri illius invasit, ut eos digitis vix comprimeret, ne creparent.35 Denique clamare coepit miser, ac dicere: Vae mihi misero, quia seductus sum ab inimico legis divinae.36 Vae mihi, quia Deum per pecuniam irridere volui, et quinquaginta aureos accepi, ut hoc facinus perpetrarem.37 Ad episcopum autem aiebat: Ecce aurum tuum, redde lumen meum, quod dolo tuo perdidi.38 Vosque rogo, gloriosissimi Christiani, ne despiciatis miserum, sed velociter succurrite pereunti.39 Vere enim cognovi, quia Deus non irridetur (Gal. VI, 7).40 Tunc sancti Dei misericordia moti: Si, inquiunt, credis, omnia possibilia sunt credenti (Marc. IX, 22).41 At ille clamabat voce magna: Qui non crediderit Christum Filium Dei et Spiritum sanctum aequalem habere substantiam atque deitatem cum Deo Patre, hodie quae ego perfero patiatur.42 Et adiecit: Credo Deum Patrem omnipotentem, credo Filium Dei Christum Iesum aequalem Patri, credo Spiritum sanctum Patri et Filio consubstantialem atque coaeternum.43 Haec illi audientes, et se invicem honore mutuo praevenientes, oritur inter eos sancta contentio, quis oculis eius signum beatae crucis imponeret.44 Vindemialis vero ac Longinus Eugenium, ille autem econtra eos exorat ut manus imponerent caeco.45 Quod cum fecissent, et manus suas super caput eius tenerent, sanctus Eugenius crucem super oculos caeci faciens, ait: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti veri Dei, quem trinum in una aequalitate atque omnipotentia confitemur, aperiantur oculi tui.46 Et statim ablato dolore, ad pristinam rediit sanitatem.47 Manifestissime autem patuit per huius caecitatem, qualiter haereticorum episcopus oculos cordium misero assertionis suae velabat amictu, ne veram lucem ulli liceret fidei oculis contemplari.48 O miserum, qui non ingressus per ianuam, id est per Christum, qui est ianua vera, lupus magis gregi quam custos effectus est; et pacem fidei quam in credentium cordibus debuerat accendere, pravitate cordis sui conabatur exstinguere.49 Sancti vero Dei alia signa in populis multa fecerunt, et erat vox una populi dicentis: Verus Deus Pater, verus Deus Filius, verus Deus Spiritus sanctus, una fide colendus, uno timore metuendus, eodemque honore venerandus.50 Nam quae Cyrola asserit, falsa esse cunctis est manifestum.51 Videns autem Honoricus rex, assertiones suas per sanctorum fidem gloriosam taliter denudari, nec erigi sectam erroris, sed potius destrui, fraudemque pontificis sui in hoc scelere fuisse delectam, sanctos Dei post multa tormenta, post equuleos, post flammas, post ungulas, iussit interfici.52 Beatum vero Eugenium decollari iussit, sub ea specie, ut si in ea hora qua ensis super cervicem eius incumbebat, non reverteretur ad haereticorum sectam, non occideretur, ne eum pro martyre excolerent Christiani, sed exsilio damnaretur: quod ita factum esse manifestum est.53 Nam cum imminenti morte, interrogatus fuisset, si mori pro fide catholica destinaret, respondit: Haec enim est sempiterna vita, pro iustitia mori.54 Tunc suspenso gladio, apud Albigensem Galliarum urbem exsilio deputatus est: ubi et finem vitae praesentis fecit.55 Ad cuius nunc sepulcrum multae virtutes creberrime ostenduntur.56 Sanctum vero Vindemialem gladio percuti praecepit.57 Quod ita impletum est in hoc certamine.58 Octavianus vero archidiaconus, et multa millia virorum ac mulierum hanc fidem asserentium, interempta atque debilitata sunt.59 Sed pro amore gloriae, nihil erant haec supplicia confessoribus sanctis, qui in paucis vexati, in multis bene se noverant disponendos (Sap. III, 5), iuxta illud Apostoli: Quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelatur in sanctis (Rom. VIII, 18).60 Multi tunc errantes a fide, accipientes divitias, inseruerunt se doloribus multis: sicut infelix ille episcopus, nomine Revocatus, eo tempore est revocatus a fide catholica.61 Tunc et sol teter apparuit, ita ut vix ab eo pars vel tertia eluceret: credo, pro tantis sceleribus et effusione sanguinis innocentis.62 Honoricus vero post tantum facinus, arreptus a daemone, qui diu de sanctorum sanguine pastus fuerat, propriis se morsibus laniabat: in quo etiam cruciatu vitam indignam iusta morte finivit.63 Huic Childericus successit, quo defuncto, Gelesimiris regnum suscipit.64 Ipse quoque a republica superatus, vitam principatumque finivit: et sic regnum decidit Vandalorum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.61

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > III.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik