monumenta.ch > Gregorius Turonensis > II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , I. <<<     >>> III.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., II.

1 Posthaec Vandali a loco suo digressi, cum Gunderico rege in Gallias ruunt.2 Quibus valde vastatis, Hispanias appetunt.3 Hos secuti Suevi, id est, Alamanni, Galliciam apprehendunt.4 Nec multo post scandalum inter utrumque oritur populum, quoniam propinqui sibi erant.5 Cumque ad bellum armati procederent, ac iamiamque in conflictu parati essent, ait Alamannorum rex: Quousque bellum super cunctum populum commovetur? Ne pereant, quaeso, populi utriusque phalangae: sed procedant duo de nostris in campum cum armis bellicis, et ipsi inter se confligant.6 Tunc ille, cuius puer vicerit, regionem sine certamine obtinebit.7 Ad haec cunctus consensit populus, ne universa multitudo in ore gladii rueret.8 His enim diebus Gundericus rex obierat, in cuius loco Trasamundus obtinuerat regnum.9 Confligentibus vero pueris, pars Vandalorum victa succubuit; interfectoque puero, placitum egrediendi Trasamundus spopondit, ut scilicet, praeparatis itineris necessariis, se a finibus Hispaniae removeret.10 Per idem vero tempus persecutionem in Christianos Trasamundus exercuit, ac totam Hispaniam, ut ad perfidiam Arianae sectae consentiret, tormentis ac diversis mortibus impellebat.11 Unde factum est, ut puella quaedam religiosa, praedives opibus, ac secundum saeculi dignitatem nobilitate senatoria florens, et, quod his omnibus est nobilius, fide catholica pollens, Deoque omnipotenti irreprehensibiliter serviens, ad hanc quaestionem adduceretur.12 Cumque regis fuisset oblata conspectibus, coepit eam primum ad rebaptizandum blandis sermonibus illicere.13 Quae cum venenosum eius iaculum fidei parma propelleret, praecepit rex facultates eius auferri, quae iam mente possidebat regna paradisi; deinde suppliciis applicatam, sine spe praesentis vitae torqueri.14 Quid plura? Post multas quaestiones, post ablatos terrenarum divitiarum thesauros, cum ad hoc frangi non posset, ut beatam scinderet Trinitatem, ad rebaptizandum invita deducitur.15 Cumque in illud coenosum lavacrum vi cogeretur immergi, ac proclamaret: Patrem cum Filio, ac Spiritum sanctum unius credo esse substantiae essentiaeque; digno aquas unguine cunctas infecit, id est fluxu ventris aspergit.16 Exhinc ad legitimam deducta quaestionem, post equuleos, post flammas et ungulas, Christo Domino capitis decisione dicatur.17 Posthaec prosequentibus Alamannis usque ad Traductam, transito mari Vandali per totam Africam ac Mauritaniam sunt dispersi.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.57

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik