monumenta.ch > Gregorius Turonensis > I.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , Prologus. <<<     >>> II.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., I.

1 Igitur post excessum beati Martini Turonicae civitatis episcopi, summi et incomparabilis viri, de cuius virtutibus, magna apud nos volumina retinentur, Briccius ad episcopatum succedit.2 At vero Briccius iste, cum esset primaevae aetatis iuvenis, sancto adhuc Martino viventi in corpore multas tendebat insidias, pro eo quod ab eodem plerumque, cur faciles res sequeretur, arguebatur.3 Quadam autem die, dum quidam infirmus medicinam a beato Martino expeteret, Briccium adhuc diaconum in platea convenit; cui simpliciter ait: Ecce ego praestolor beatum virum, et nescio ubi sit, vel quid operis agat? Cui Briccius: Si, inquit, delirum illum quaeris, prospice eminus: ecce coelum solito sicut amens respicit.4 Cumque pauper ille, occursu reddito, quod petierat impetrasset, Briccium diaconum vir beatus alloquitur: En ego, Bricci, delirus tibi videor? Cumque ille confusus haec audiens, dixisse se denegaret, ait vir sanctus: Nonne aures meae ad os tuum erant, cum haec eminus loquebaris? Amen dico tibi, quia obtinui apud Deum, ut post meum transitum ad pontificatus honorem accedas: sed noveris te in episcopatu multa adversa passurum.5 Briccius haec audiens irridebat, dicens: Nonne verum dixi, istum delira verba proferre? Sed et presbyterii honore praeditus, saepius beatum virum conviciis lacessivit.6 Adeptus ergo, consentientibus civibus, pontificatus officium, orationi vacabat.7 Quia quanquam esset superbus et vanus, castus tamen habebatur corpore.8 Tricesimo tertio vero ordinationis eius anno, oritur contra eum lamentabilis causa pro crimine.9 Nam mulier, ad quam cubicularii eius vestimenta deferre solebant ad abluendum, quae sub specie religionis erat veste mutata, concepit et peperit.10 Qua de re surrexit omnis populus Turonorum in iram, et totum crimen super episcopum referunt, volentes eum unanimiter lapidare.11 Dicebant enim: Diu pietas sancti tuam celavit luxuriam: nec Deus nos diutius sinit manus tuas indignas osculando pollui.12 Illo quoque econtrario viriliter haec negante: Afferte, inquit, infantem ad me.13 Cumque oblatus fuisset infans, triginta dies ab ortu habens, ait ad eum Briccius episcopus: Adiuro te per Iesum Christum Filium Dei omnipotentis, ut si ego te generavi, coram cunctis edicas.14 Et ille: Non es, inquit, tu pater meus.15 Populis autem rogantibus, ut quis esset pater interrogaret, ait sacerdos: Non est hoc meum.16 Quod ad me pertinuit, sollicitus fui: vobis si aliquid suppetit, per vos quaerite.17 Tunc illi magicis haec artibus facta asseverantes, insurgunt contra eum in una conspiratione.18 Et trahentes eum dicebant: Non diutius nobis falso pastoris nomine dominaberis.19 Ille autem ad satisfaciendum adhuc populo, prunas ardentes in byrrum suum posuit: et ad se stringens, usque ad sepulcrum beati Martini una cum populorum turbis accedit: proiectisque ante sepulcrum prunis, vestimentum eius inustum apparuit.20 Illo quoque sic prosequente: Sicut istud vestimentum ab his ignibus videtis illaesum, ita et corpus meum a tactu mulierisque coitu est impollutum.21 Illis vero non credentibus, sed contradicentibus, trahitur, calumniatur, eiicitur, ut sermo sancti adimpleretur Noveris te in episcopatu multa adversa passurum.22 Hoc enim eiecto, Iustinianum in episcopatu constituunt.23 Denique Briccius Romanae urbis papam expetiit.24 flens et eiulans, atque dicens: Merito haec patior, quia peccavi in sanctum Dei, et eum delirum et amentem saepe vocavi; cuius videns virtutes, non credidi.25 Post cuius abscessum, aiunt Turonici sacerdoti suo: Vade post eum, et exerce negotium tuum, quia si eum prosecutus non fueris, ad nostrum omnium contemptum humiliaberis.26 Iustinianus vero egressus a Turonis, Vercellas Italiae civitatem aggressus, iudicio Dei percussus, obiit peregrinus.27 Turonici eius obitum audientes et in sua malitia perdurantes, Armentium in eius loco constituunt.28 At Briccius episcopus Romam veniens, cuncta quae pertulerat papae refert.29 Qui ad sedem apostolicam residens, plerumque Missarum solemnia celebrans, inibi quidquid in sanctum Dei deliquerat, deflendo diluit.30 Septimo igitur regressus anno a Roma, cum auctoritate papae illius, Turonos redire disponit: et veniens ad vicum, cuius nomen est Laudiacum, sexto ab urbe milliario, mansionem accepit.31 Armentius vero febre corripitur, et media nocte spiritum exhalavit.32 Quod protinus Briccio episcopo per visum revelatum est, qui ait suis: Surgite velocius, ut ad tumulandum fratrem nostrum Turonicum pontificem occurramus.33 Cumque illi venientes portam civitatis ingrederentur, ecce istum per aliam portam mortuum efferebant.34 Quo sepulto, Briccius in cathedram suam regressus est, septem postea feliciter vivens annos.35 Cui post quadragesimum septimum episcopatus annum defuncto sanctus Eustochius successit, magnificae sanctitatis vir.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.57

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SECUNDUS., , Prologus. <<<     >>> II.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > I.