monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XLII. <<<    

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XLIII.

1 Arcadii vero et Honorii secundo imperii anno, sanctus Martinus Turonorum episcopus, plenus virtutibus et sanctitate, praebens infirmis multa beneficia, octogesimo et primo aetatis suae anno, episcopatus autem vigesimo sexto apud Condatensem dioecesis suae vicum excedens a saeculo feliciter migravit ad Christum.2 Transiit autem media nocte, quae Dominica habebatur, Attico Caesarioque consulibus.3 Multi enim in eius transitu psallentium audierunt in coelo, quod in libro virtutum eius primo (Cap. 4 et 5) plenius exposuimus.4 Nam cum primitus sanctus Dei apud Condatensem, ut diximus, vicum aegrotare coepisset, Pictavi populi ad eius transitum sicut Turonici convenerunt.5 Quo migrante, grandis altercatio in utrumque surrexit populum.6 Dicebant enim Pictavi: Noster est monachus; nobis abba exstitit; nos requirimus commendatum.7 Sufficiat vobis, quod dum esset in mundo episcopus, usi estis eius colloquio, participastis convivio, firmati fuistis benedictionibus, insuper et virtutibus iocundati.8 Sufficiant ergo vobis ista omnia: nobis liceat auferre vel cadaver exanimum.9 Ad haec Turonici respondebant: Si virtutum nobis facta sufficere dicitis, scitote quia vobiscum positus, amplius est quam hic operatus.10 Nam, ut praetermittamus plurima, vobis suscitavit duos mortuos, nobis unum; et, ut ipse saepe dicebat, maior ei virtus ante episcopatum fuit, quam post episcopatum.11 Ergo necesse est, ut quod nobiscum non implevit vivens, expleat vel defunctus.12 Vobis est enim ablatus, nobis a Deo donatus.13 Verum si mos antiquitus institutus servatur, in urbe qua ordinatus est, habebit Deo iubente sepulcrum.14 Certe si pro monasterii privilegio cupitis vindicare, scitote quia primum ei monasterium cum Mediolanensibus fuit.15 His ergo litigantibus, sole ruente nox clauditur, corpusque in medio positum, firmatis serra ostiis, ab utroque populo custoditur, futurum ut mane facto a Pictavis per violentiam auferretur: sed Deus omnipotens noluit urbem Turonicam a proprio frustrare patrono.16 Denique nocte media omnis Pictava somno phalanga comprimitur, nec ullus superfuit qui ex hac multitudine vigilaret.17 Igitur ubi Turonici eos conspiciunt obdormisse, apprehensam sanctissimi corporis glebam, alii per fenestram eiiciunt, alii aforis suscipiunt, positumque in navi cum omni populo per Vingennam fluvium descendunt.18 Ingressique Ligeris alveum, ad urbem Turonicam cum magnis laudibus psallentioque dirigunt copioso.19 De quorum vocibus Pictavi expergefacti, nihil de thesauro quem custodiebant habentes, cum magna confusione ad propria sunt reversi.20 Quod si quis requiret, cur post transitum Gatiani episcopi, unus tantum, id est Litorius, usque ad sanctum Martinum fuisset episcopus, noverit quia obsistentibus paganis, diu civitas Turonica sine benedictione sacerdotali fuit.21 Nam qui Christiani eo tempore videbantur, occulte et per latebras divinum officium celebrabant.22 Nam si qui a paganis reperti fuissent Christiani, aut afficiebantur verberibus, aut gladio truncabantur.23 A Passione ergo Domini, usque transitum sancti Martini, anni 412 computantur.24 Explicitus est liber primus, continens annos 5546, qui computantur a principio mundi usque ad transitum sancti Martini episcopi
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.55