monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XLI. <<< >>> XLIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XLII.
1 Per idem tempus Iniuriosus quidam de senatoribus Arvernis, cum magnis opibus similem sibi in coniugio puellam expetiit, datoque arrabone, diem constituit nuptiarum.2 Erat autem uterque unicus patri.3 Adveniente vero die, celebrata nuptiarum solemnitate, in uno strato ex more locantur.4 Sed puella graviter contristata, aversa ad parietem, amarissime flebat.5 Cui ille: Quid, inquit, turbaris? Indica, quaeso, mihi.6 Illaque silente, adiecit vir: Obsecro te per Iesum Christum Filium Dei, ut mihi quid doleas sapienter exponas.7 Tunc illa conversa ad eum, ait: Si omnibus diebus vitae meae plangam, nunquid tantae erunt lacrymae, ut queant abluere tam immensum pectoris mei dolorem.8 Statueram enim, ut corpusculum meum immaculatum Christo a virili tactu servarem: sed vae mihi, quae taliter ab eo relicta sum, ut quod optabam perficere non valerem, et quod ab initio aetatis meae servavi, in hac novissima die, quam videre non debueram, perdidi.9 Ecce enim relicta ab immortali Christo, qui mihi dotem promittebat paradisum, mortalis hominis sum sortita consortium, et pro rosis immarcescibilibus, arentium me rosarum non ornat, sed deformat spolium.10 Et cum debui super quadrifluo Agni flumine puritatis stolam induere, haec mihi vestis onus exhibuit, non honorem.11 Sed quid amplius verba protrahimus? Infelix ego, quae debui sorte mereri polos, hodie demergor in abyssos.12 O si mihi haec futura erant, quare non dies vitae meae ipse fuit finis, qui fuit initium! O si ante introissem mortis ianuam, quam lactis acciperem alimenta! O si mihi dulcium nutricum oscula, in funere fuissent expensa! Horrent enim mihi terrenae species, quia pro mundi vita transfixas manus suspicio Redemptoris.13 Nec cerno diademata gemmis insignibus coruscantia, cum illam spineam miror mente coronam.14 Respuo longe lateque diffusa spatia terrae tuae, quia amoenitatem concupisco paradisi.15 Horrent tua solaria, cum Dominum residentem suspicio super astra.16 Talia cum magno fletu iactanti commotus pietate iuvenis ait: Unicos nos nobilissimi Arvernorum habuere parentes, et ad propagandam generationem coniungere voluerunt, ne recedentibus eis de mundo succederet haeres extraneus.17 Cui illa: Nihil est mundus, nihil sunt divitiae, nihil est pompa saeculi huius, nihil est vita ipsa qua fruimur: sed illa magis vito quaerenda est, quae morte terminante non clauditur, quae labe ulla non solvitur, nec aliquo occasu finitur, ubi homo in beatitudine aeterna permanens, luce non occidente vivit.18 Et, quod maius est his omnibus, ipsius Domini praesentia, iugi perfruens contemplatione, in angelico translatus statu, indissolubili laetitia gaudet.19 Ad haec ille: Dulcissimis, inquit, eloquiis tuis aeterna mihi vita tanquam magnum iubar illuxit, et ideo si vis a carnali abstinere concupiscentia, particeps tuae mentis efficiar.20 Illa respondit: Difficile est sexum virilem mulieribus ista praestare.21 Tamen si feceris, ut immaculati permaneamus in saeculo, ego tibi partem tribuam dotis, quam promissam habeo a sponso Domino meo Iesu Christo, cui me et famulam devovi esse et sponsam.22 Tunc ille armatus crucis vexillo, ait: Faciam quae hortaris.23 Et datis inter se dextris, quieverunt.24 Multos postea in uno strato recumbentes annos, vixerunt cum castitate laudabili.25 Quod postea in eorum transitu declaratum est.26 Nam cum impleto certamine, puella migraret ad Christum, peracto vir funeris officio, cum puellam in sepulcrum deponeret, ait: Gratias tibi ago, aeterne Domine Deus noster, quia hunc thesaurum sicut a te commendatum accepi, ita immaculatum pietati tuae restituo.27 Ad haec illa subridens: Quid, inquit, loqueris quod non interrogaris? Illamque sepultam ipse non post multum insequitur. 28 Porro cum utriusque sepulcrum e diversis parietibus collocatum fuisset, miraculi novitas quae eorum castitatem manifestaret, apparuit.29 Nam facto manc cum ad locum populi accederent, invenerunt sepul cra pariter, quae longe inter se distantia reliquerant scilicet ut quos tenet socios coelum, sepultorum hic corporum non separet monumentum.30 Hos usque hodie, Duos Amantes vocitare loci incolae voluerunt.31 Meminimusque de his in libro Miraculorum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5922.55
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XLI. <<< >>> XLIII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLII.