monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., , XL. <<<     >>> XLII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER PRIMUS., XLI.

1 Igitur apud Arvernos sanctus Nepotianus quartus habebatur episcopus.2 A Treveris vero legati in Hispaniam mittebantur: ex quibus Artemius quidam, admirabilis sapientiae atque pulchritudinis, et prima aetate florens, vi febrium est correptus.3 Praecedentibus vero aliis, hic apud Arvernos aegrotus relinquitur.4 Nam eo tempore apud Treveros sponsali erat vinculo nexus.5 A sancto autem Nepotiano visitatus, atque oleo sancto perunctus, tribuente Domino redditur sanitati.6 Qui cum ab eodem sancto verbum praedicationis accepisset, oblitus tam sponsam terrenam, quam facultates proprias, sanctae copulatur Ecclesiae, factusque clericus in tanta praelatus est sanctitate, ut beato Nepotiano successor existeret ad regendas gregis Dominici caulas.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5922.55